SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Supra commemoravit apostolus multa dei beneficia humano generi et ipsis apostolis collata, hic commemorat specialia dei beneficia sibi tradita.

Primo ergo proponit intentionem suam in generali; secundo exponit per partes in speciali, ibi quoniam secundum revelationem, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit suam conditionem quantum ad patientiam et tribulationes quas pertulit; secundo quantum ad dona gratiae quae deus sibi contulit, ibi si tamen audistis, etc..

Dicit ergo: dixi in quo et vos coaedificamini, etc., huius rei gratia, id est ut aedificemini et convertamini ad christum, ego Paulus, qui tantus sum, quia apostolus iesu christi et magister gentium in fide et veritate, nunc vinctus Romae. Nam hanc epistolam de urbe scripsit, ubi in vinculis tenebatur. II Tim. II, 9: laboro usque ad vincula quasi male operans. Infra IV, 1: obsecro vos itaque ego Paulus vinctus in domino.

Ex quo apparet eius tribulatio et passio in squalore carceris.

Sed quia poena non facit martyrem sed causa, ideo addit suarum tribulationum causam.

Duplex est autem causa pro qua quis martyrii causam prosequitur. Una si patiatur pro fide christi, vel pro quacumque alia virtute. I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut maledicus, aut alienorum appetitor, si autem ut christianus, non erubescat. Et quantum ad hoc dicit vinctus christi iesu.

Alia, si patiatur pro ecclesiae utilitate, et quantum ad hoc ait pro vobis gentibus, id est tantum intendo conversionem vestram, et verbum salutis vobis praedico, quod traditus sum carceri. II Cor. I, 6: tribulamur pro vestra exhortatione et salute. Col. I, 24: nunc gaudeo in passionibus pro vobis.

Consequenter cum dicit si tamen audistis, etc., ponit donum gratiae sibi commissum, quasi dicat: dico quod sum pro vobis gentibus vinctus, si tamen audistis, id est intellexistis, dispensationem gratiae, quae data est mihi pro vobis.

Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo ut dispensatio accipiatur passive, et sit sensus si tamen audistis dispensationem gratiae, etc., id est si intellexistis quod mihi hoc donum, scilicet apostolatus in gentibus, est dispensatum.

Nam, ut dicitur infra IV, 7: unicuique data est gratia secundum mensuram donationis christi. Et infra: ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, etc.. Unde mihi dispensatum est a domino christo, id est venit in sortem, gratia dei haec ut in vobis fructum faciam.

Col. I, 23: factus sum ego minister, etc..

Dico dispensationem dei quae data est mihi in vobis, id est eorum dispensatio tradita est mihi.

Alio modo, ut dispensatio accipiatur active, ut sit sensus si tamen audistis dispensationem, etc., id est si intellexistis quod mihi datum sit, ut dona gratiae dispensem per communicationem sacramentorum, et hoc in vobis. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi.

Consequenter cum dicit quoniam secundum revelationem, etc., manifestat conditionem suam per partes et in speciali.

Circa quod duo facit, quia primo ponit quod pertinet ad dignitatem officii, scilicet dispensationem gratiae; secundo illud quod pertinet ad experientiam patientiae, scilicet tribulationem, ibi quapropter peto ne deficiatis, etc..

Prima iterum in duas.

Primo ostendit gratiae dispensationem quantum ad diversorum mysteriorum cognitionem; secundo quantum ad ipsorum executionem, ibi cuius factus sum minister, etc..

Prima iterum in duas.

Primo ponit mysteriorum christi sibi datam cognitionem; secundo exponit quod sit istud mysterium, ibi esse gentes cohaeredes, etc..

Circa cognitionem suam tria facit. Primo quod sit certa, secundo quod sit plena, tertio quod sit excellens.

Certa quidem est, quia non est per humanam industriam, nec per humanam intentionem, quae falli potest, Sap. IX, 14: cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae, sed per legem divinam quae certissima est. Et ideo dicit quoniam secundum revelationem, etc.. Gal. I, V. 12: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici; sed per revelationem iesu christi. II Cor. III, 18: nos vero revelata facie gloriam domini speculantes, etc..

Item plena est, quia perfecte revelatum est mihi, et committo vestro iudicio, quia ego in verbis paucis hoc expressi, in quibus cognoscere potestis quod perfectam cognitionem habeam de mysteriis fidei. Et quantum ad hoc dicit sicut scripsi in brevi, id est in paucis verbis, ita aperte, quod eo modo hoc potestis legentes intelligere.

Cant. IV, 11: favus distillans labia tua, etc..

Labium quidem breve quid est. Et sic labia doctoris sunt favus distillans, quando brevibus et paucis verbis multa et magna insinuat.

Sed attende, ut dicit Augustinus, quod debet intendere hoc doctor, quod scilicet intelligatur.

Et quamdiu ad hoc laborat, verba sua non sunt superflua, sed si postquam intelligitur, eis immoratur, superflua sunt eius verba.

Dicit autem prudentiam meam, secundum illud Prov. IX, 10: scientia sanctorum prudentia.

Quae quidem non est mundana sed divina et caelestis, propter quod dicit in mysterio christi.

Est etiam excellens, quia solis apostolis est revelata; unde subdit quod aliis generationibus non est agnitum. Licet enim mysteria christi prophetis et patriarchis fuerint revelata, non tamen ita clare sicut apostolis.

Nam prophetis et patriarchis fuerunt revelata in quadam generalitate; sed apostolis manifestata sunt quantum ad singulares et determinatas circumstantias.

Hoc autem quod dicit quod aliis generationibus, etc., potest dupliciter exponi.

Uno modo ut per generationes tempora generationum accipiantur, iuxta illud Ps. Cxliv, V. 13: dominatio tua in omni generatione, et generatione. Et tunc est sensus, quod aliis generationibus, id est temporibus, non est agnitum filiis hominum, id est rationalibus creaturis, scilicet nec hominibus, nec Angelis.

Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu, ipsis scilicet in eo spiritu novi testamenti interpretantibus Scripturas, et explanantibus legem. Lc.

C. VIII, 9: vobis datum est nosse mysterium regni dei, caeteris autem, etc.. Lc. X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis, et infra XXIV: dico autem vobis, quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, etc..

Alio modo potest exponi ut per generationes accipiantur homines generati, secundum illud Matth. XXIII, 36: venient haec omnia super generationem istam, etc.. Et tunc est sensus quod aliis generationibus, id est hominibus in praecedentibus generationibus generatis, non est cognitum, etc., sicut prius.

Unde Is. LIII, 1: quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? sed hoc quidem sacramentum fidei revelatum est aliquibus patribus veteris testamenti, secundum illud Io. VIII, 56: Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Et etiam prophetis, secundum illud ioel II, 28: post haec effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae.

Sed eis quidem revelatum est in quadam generalitate, apostolis vero clare et perfecte.

Et hoc propter tria. Primo quia ipsi apostoli habuerunt revelationem immediate a filio dei, secundum illud Io. I, 18: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit.

Prophetae vero et patres veteris testamenti, ipsi edocti sunt per Angelos, vel per aliquas similitudines. Unde dicitur Is. VI, 6: volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem, etc.. Et ideo ipsi apostoli clarius acceperunt. Secundo, quia non in figuris et in aenigmatibus, sicut prophetae, viderunt, sed revelata facie gloriam domini speculantes. Lc. X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis. Tertio, quia apostoli constituti fuerunt executores et dispensatores huius sacramenti, et ideo oportebat quod melius ipsi essent instructi quam alii. Io. IV, 38: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

Consequenter cum dicit esse gentes, etc., manifestat quid sit illud sacramentum.

Circa quod sciendum est quod Iudaei triplicem praerogativam habebant respectu gentilium, scilicet promissionis haereditatis. Rom.

C. IV, 13: non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, etc.. Item per specialem a gentibus aliis distinctionem et electionem. Deut. VII, 6: te elegit dominus deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Unde Ps. Xcix, 3: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Cant. VI, 8: una est columba mea, perfecta mea, etc.. Item per christi promissionem. Gen. XII, 3: in te benedicentur universae cognationes terrae.

Haec autem tria gentes non habebant. Supra II, 12: qui eratis illo tempore sine christo, alienati a conversatione Israel. Sed ad haec tria recepti sunt per fidem. Primo quidem, quantum ad participationem haereditatis, et, quantum ad hoc, dicit cohaeredes, scilicet ipsis Iudaeis in haereditate caelesti.

Matth. VIII, 11: multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, etc.. Secundo ad speciale collegium fidelium, et, quantum ad hoc, dicit et concorporales, id est in unum corpus. Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, id est gentes, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Tertio, ad participationem gratiae repromissae, et quantum ad hoc dicit et comparticipes, scilicet promissionum quae factae sunt Abrahae. Rom. XV, 8: dico autem christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia honorare deum.

Et haec omnia consecutae sunt gentes non per Moysem, sed in christo. Io. I, 17: lex per Moysem data est, gratia et veritas per iesum christum facta est. II Petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit, etc.. Item, nec per impletionem legis, quia hoc est iugum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, ut dicitur Act. XV, 10, sed per evangelium, per quod omnes salvantur. Rom. I, 16: non enim erubesco evangelium, virtus enim dei est in salutem omni credenti. I Cor. XV, 1: notum vobis facio evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini.