SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Supra posuit apostolus monitiones, hic assignat rationes earum.

Duas autem monitiones posuit. Prima ut non communicarent operibus tenebrarum; secunda ut redarguerent peccatores. Secundum hoc ergo duo facit.

Primo ponit rationem primae monitionis; secundo rationem secundae, ibi omnia enim quae arguuntur, etc..

Dicit ergo: bene dixi: nolite communicare, immo debetis et tales increpare et redarguere. Quare? quia quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Hoc autem est de vitiis carnalibus in quibus est turpitudo magna, quia minimum est ibi de bonis rationis, cum huiusmodi actus communes sint nobis et brutis.

Sequitur omnia quae arguuntur, etc.. Hic ponit apostolus rationem secundae monitionis, et facit duo.

Primo enim ponit rationem; secundo assignat confirmationem, ibi propter quod dicit, etc..

Quantum ergo ad primum, vult probare quod eos deceat delinquentes arguere, et hoc probat sic: quidquid ostenditur malum esse redarguitur, omnis enim redargutio manifestatio quaedam est; sed omnis manifestatio fit per lumen, vos autem estis lux; ergo decet vos arguere et eos manifestare.

Ponit autem huius rationis maiorem, ibi omnia autem quae arguuntur, etc.. Minorem autem ponit, ibi omne quod, etc.. Quasi dicat: ideo decet eos arguere, quia, ut dicitur I Cor. II, 15: spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Unde Glossa sic exponit: omnia, scilicet peccata quae arguuntur a lumine, id est, a bonis et sanctis hominibus, qui sunt filii lucis, manifestantur, scilicet per confessionem. Prov. XXVIII, 13: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Omne autem, scilicet malum, quod manifestatur per confessionem, lumen est, id est in lumine vertitur.

Deinde confirmat hoc per auctoritatem, dicens propter quod dicit: surge, etc.. Glossa sic exponit: propter hoc quod sit lumen, dicit, scilicet spiritus sanctus: o tu qui dormis, surge, etc..

Sed haec non est consuetudo Pauli. Et ideo dicendum est, quod apostolus introducit figuram positam Is. LX, 1: surge, illuminare, ierusalem, etc., dicens propter quod dicit, scilicet Scriptura, surge a negligentia boni operis, tu scilicet qui dormis. Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies? Ps. XL, 9: numquid qui dormit, non adiiciet, ut resurgat? et exurge a mortuis, id est, ab operibus mortuis, seu mortificantibus. Hebr. IX, 14: emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, etc.. Is. XXVI, 19: vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Exurge ergo, et illuminabit te christus. Ps. XXVI, 1: dominus illuminatio mea, etc.. Idem XII, 4: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte.

Sed numquid possumus per nos resurgere a peccato, quia dicit: surge, et illuminabit te christus? respondeo. Dicendum est, quod ad iustificationem impii duo requiruntur, scilicet liberum arbitrium cooperans ad resurgendum et ipsa gratia. Et certe hoc ipsum habet liberum arbitrium a gratia praeveniente, et postea meritorie operari a gratia subsequente.

Unde dicitur Thren. Ult.: converte nos, deus, et convertemur.