SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 9

Supra induxit viros ad dilectionem uxorum, ex parte christi, vel exemplo dilectionis quam habet christus ad ecclesiam, hic ostendit idem ex parte ipsiusmet viri. Et facit duo: primo ponit rationem; secundo confirmat eam per exemplum, ibi sicut et christus, etc..

Ratio est talis: vir et mulier sunt quodammodo unum; unde sicut caro subditur animae, ita mulier viro; sed nullus unquam habuit carnem suam odio: ergo nec uxorem. Dicit ergo qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Matth. XIX, 6: itaque non sunt duo, sed una caro. Et ideo sicut peccaret contra naturam qui seipsum odio haberet, ita qui uxorem. Eccli. XXV, 1 s.: in tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.

Quod autem sic debeant se diligere, probat dicens nemo enim carnem suam unquam odio habuit; quod patet per effectum, quia probatio dilectionis exhibitio est operis. Nam id quod pro viribus conservamus, diligimus. Sed quilibet nutrit et fovet carnem suam propter conservationem.

I Tim. Ult.: habentes autem alimenta et quibus tegamur, etc..

Sed contra Lc. XIV, 26: qui non odit uxorem, etc., non potest esse meus discipulus.

Respondeo. Dicendum est quod, ut apostolus dicit, sic homo uxorem debet diligere sicut se; se autem debet homo diligere infra deum; sic ergo uxorem debet diligere, scilicet infra deum. Dicit autem qui non odit uxorem, non quia praecipiat eam odire, quod esset peccatum mortale praecipere, sed praecipit eam ita ut se diligere; nunc autem minor dilectio est quasi quoddam odium respectu eius quod summe et plus diligitur, scilicet respectu dei; ita nemo carnem suam odit, etc..

Sed contra: qui diligit aliquem, non vult, nec appetit ab eo separari; sed sancti volunt a carne separari. Rom. VII, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, etc..

Praeterea, nullus affligit quod diligit, sed sancti affligunt carnem suam in hoc mundo.

I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, etc..

Praeterea, quidam occidunt se, sicut auditum est frequenter. Item de Iuda.

Respondeo. Caro potest considerari in se: et sic non habetur odio, sed naturaliter quilibet appetit eam esse et fovet eam ut sit.

Vel potest considerari caro inquantum est alicuius impeditiva quod volumus, et sic odio quodammodo habetur per accidens. Nam omne quod volumus, aut est bonum, aut malum: si bonum, vel est ut finis ultimus, scilicet vita aeterna, a qua impedimur per carnem.

II Cor. V, 6: quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. Et quia naturaliter appetimus finem nostrum et bene esse, nec hoc possumus quamdiu in hac carne sumus, ideo vellemus eam abiicere; non sicut malum odio habitum sed sicut bonum minus dilectum, impediens maius bonum.

Et sic exponendae sunt auctoritates supra inductae: infelix, etc.. Item: desiderium habens, etc.; vel consimiles.

Vel illud quod volumus est bonum non ut finis sed disponens ad finem, sicut sunt habitus virtutum; hoc autem bonum impeditur per carnis lasciviam. Et ideo sancti affligunt et macerant carnem suam, ut subdatur spiritui ad repressionem concupiscentiarum, quia caro concupiscit impediens acquisitionem virtutum nos disponentium ad bonum ultimum.

Et ideo qui sic affligit carnem suam, ut subdatur spiritui, non odit eam, sed procurat bonum eius, quia bonum eius est quod subiiciatur spiritui, sicut bonum hominis est quod subiiciatur deo. Ps. Lxxii, 28: mihi autem adhaerere deo bonum est.

Et sic intelligitur: castigo corpus meum, etc., et consimiles. Unde hoc non oportebat fieri in statu innocentiae, quamdiu homo subditus fuit deo, et caro totaliter subdita fuit spiritui, in qua quidem mutua subiectione consistebat donum originalis iustitiae.

Sed aliquando illud quod volumus est malum, et ideo, sicut boni carnem affligunt vel deponere volunt, inquantum impeditiva est boni quod appetunt, ita mali, inquantum caro est impeditiva mali quod appetunt, eam occidunt et se suspendunt, sicut Iudas.

Deinde ostendit quod virum oportet uxorem diligere, et hoc per exemplum.

Unde dicit sicut et christus ecclesiam, scilicet dilexit, sicut aliquid sui, quia membra sumus corporis. Supra IV, 25: sumus enim invicem membra. Dicit autem de carne eius propter eamdem participationem naturae. Lc.

Ult.: spiritus autem carnem et ossa non habet, etc..

Vel dicit de carne, mystice, quantum ad debiles qui sunt carnei, et de ossibus eius, quantum ad fortes qui sunt ossei.