SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Prosecuto beneficio dei gentilibus exhibito quantum ad liberationem a peccato, hic recitat apostolus beneficium eis exhibitum a liberatione a statu gentilitatis.

Circa quod duo facit.

Primo commemorat conditionem status praeteriti; secundo recitat beneficia eis exhibita in statu praesenti, ibi nunc autem in christo iesu, etc..

Circa primum duo facit.

Primo commemorationis status praeteriti ponit exhortationem; secundo ipsemet status praeteriti declarat conditionem, ibi quia aliquando, etc..

Dicit ergo propter quod, ut scilicet advertere possitis, quod omnia sint nobis data ex dei gratia, memores estote.

Deut. IX, 7: memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris dominum deum tuum, etc.. Deut. XVI, 3: memineris diei egressionis tuae de Aegypto, omnibus diebus vitae tuae.

Secundo cum dicit quia aliquando commemorat praeteriti status conditionem et primo quantum ad mala quae habebant; secundo quantum ad bona quibus privabantur, ibi qui eratis illo in tempore, etc..

Circa primum ponit tria mala.

Primo gentilitatis crimen, quo idolis serviebant, cum dicit quia aliquando vos gentes eratis. I Cor. XII, 2: scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

Quidam vero libri habent: vos qui gentes eratis, et tunc pendet constructio usque ibi nunc autem in christo iesu, etc..

Secundo recitat eorum carnalem conversationem, cum dicit in carne, id est carnaliter viventes. Rom. VIII, 8: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt.

Tertio recitat contemptus eorum vilipensionem, qua a Iudaeis vilipendebantur. Unde dicit qui dicebamini praeputium, id est incircumcisio, ab ea, scilicet circumcisione, quae dicitur circumcisio manufacta in carne, id est a Iudaeis tali circumcisione circumcisis.

Et dicit manufacta ad differentiam circumcisionis spiritualis, de qua dicitur Col. II, V. 11: in quo circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione christi consepulti ei in baptismo. Et sequitur parum post: vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, condonans vobis omnia, etc..

Deinde cum dicit qui eratis illo in tempore, etc., commemorat bona quibus privabantur, et primo participatione sacramentorum; secundo dei cognitione, ibi et sine deo in hoc mundo.

Circa primum ponit tria sacramenta, quorum participatione privabantur.

Primo christi dignitatem; unde dicit qui eratis illo in tempore sine christo, id est sine promissione christi, quae facta est Iudaeis.

Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum, etc.. Zach. IX, 9: exulta satis, filia sion, iubila, filia ierusalem, ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator.

Secundo tangit societatem sanctorum, qua privabantur quamdiu in gentilitate permanebant, cum dicit alienati a conversatione Israel, quia scilicet Iudaeis cum gentibus non erat licitum conversari. Deut. VII, 2-3: non inibis cum eis foedus, non misereberis eorum, neque sociabis cum eis coniugia, etc.. Io. IV, V. 9: non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

Et quantum ad illos qui in Iudaismo recipiebantur contemptibiliter cum fiebant proselyti.

Unde subditur et hospites testamentorum, quasi dicat: huiusmodi proselyti, quando convertebantur ad Iudaeos et fiebant proselyti, non sicut cives sed sicut hospites recipiebantur ad percipiendum testamenta dei.

Dicit autem testamentorum in plurali; quia Iudaeis vetus testamentum erat exhibitum, et novum erat promissum; quia, ut dicitur Eccli. XLIV, 25: testamentum suum confirmavit super caput Iacob; quod potest intelligi de veteri testamento. Promiserat enim deus dare aliud testamentum. Bar. II, 35: statuam illis testamentum alterum sempiternum. Hoc autem reddidit illis, quorum adoptio est filiorum dei et gloria et testamentum, ut dicitur Rom. IX, 4.

Ponit etiam aliud beneficium quo privabantur, scilicet spem futurorum bonorum, cum dicit promissionis spem non habentes; quia, ut dicitur Gal. III, 16, Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius.

Ulterius ponit summam damnificationem qua damnificantur, scilicet ob dei ignorantiam, ibi et sine deo in hoc mundo, id est sine cognitione dei. Ps. Lxxv, 2: notus in Iudaea deus: non autem gentibus, ut dicitur I Thess. IV, 5: non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant deum; quod tamen intelligitur de cognitione quae est per fidem. Nam de cognitione naturali dicitur Rom. I, 21: qui cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt, etc..

Consequenter cum dicit nunc autem in christo, etc., commemorat beneficia eis exhibita in statu conversionis per christum.

Circa quod duo facit, quia primo ostendit quomodo facti sunt participes bonorum quibus ante privabantur; secundo ostendit quod ad illa bona non sicut hospites, sed sicut cives recipiuntur, ibi ergo non estis hospites, etc..

Prima iterum in duas, quia primo commemorat huiusmodi beneficia in generali; secundo in speciali, ibi in ipso enim est pax nostra, etc..

Dicit ergo primo: dixi quod in illo tempore eratis sine christo, alienati a conversatione Israel, nunc autem, id est postquam conversi estis ad christum, vos qui estis in christo, id est qui ei adhaeretis per fidem et charitatem. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo. Gal. Ult.: in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.

Vos, inquam, qui aliquando eratis longe, id est elongati a deo, non loco, sed merito, Ps. Cxviii, 155: longe a peccatoribus salus, et a conversatione sanctorum et participatione testamentorum, ut dictum est, iam facti estis prope, deo scilicet et sanctis eius, et testamentis. Is. LX, 4: filii tui de longe venient, etc.. Mc. VIII, 3: quidam enim ex eis, scilicet gentibus, de longe venerunt, scilicet de regione dissimilitudinis et statu gentilitatis.

Vos autem modo facti estis prope, scilicet in sanguine christi, id est per sanguinem eius, quo vos christus attraxit. Io. XII, 32: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Et hoc propter nimiam charitatem, quae potissime in morte crucis manifestatur.

Ier. XXXI, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.