SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 2

Hic ponit apostolus quartum beneficium, scilicet gratificationis in collatione gratiae. Circa quod duo facit.

Primo tangit huius beneficii collationem; secundo ostendit conferendi modum et conditionem, ibi in quo habemus redemptionem, etc..

Dicit ergo primo: ego dico, quod praedestinati sumus in adoptionem filiorum, in laudem gloriae gratiae suae, et dico gratiam, in qua gratificavit nos, etc..

Circa quod sciendum est quod idem est aliquid esse gratum alicui et esse dilectum ei.

Ille enim est mihi gratus quem diligo. Cum ergo deus dilexerit nos ab aeterno, nam elegit nos ante mundi constitutionem in charitate, sicut dictum est, quomodo ergo in tempore gratificavit? et dicendum est quod illos quos ab aeterno in seipso dilexit, in tempore prout sunt in naturis propriis gratificat, et illud quidem quod ab aeterno est, factum non est; quod vero in tempore est, fieri dicitur. Unde hic apostolus dicit gratificavit, id est gratos fecit, quod simus digni dilectione sua. I Io. III, V. 1: videte qualem charitatem dedit nobis deus pater, ut filii dei nominemur, et simus.

Consuevit autem distingui duplex gratia, scilicet gratis data, quae sine meritis datur, Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia, iam non est gratia, et gratia gratum faciens, quae nos facit deo gratos et acceptos, de qua dicitur hic.

Notandum est autem, quod aliqui diliguntur propter alium, et aliqui propter seipsos. Cum enim aliquem multum diligo, diligo illum, et quidquid ad illum pertinet; nos autem a deo diligimur, sed non propter nos ipsos, sed in eo, qui per seipsum dilectus est patri. Et ideo apostolus addit in dilecto filio, pro quo, scilicet, nos diligit, inquantum sumus ei similes. Dilectio enim fundatur super similitudine. Unde dicitur eccli.

C. XIII, 19: omne animal diligit sibi simile.

Filius autem est per naturam suam similis patri, et ideo principaliter et per se dilectus est, et ideo naturaliter et excellentissimo modo est patri dilectus. Nos autem sumus filii per adoptionem, inquantum scilicet sumus conformes filio eius, et ideo quamdam participationem divini amoris habemus. Io. XIII, V. 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; qui credit in filium, habet vitam aeternam. Col. I, 13: transtulit nos in regnum filii dilectionis suae.

Deinde cum dicit in quo habemus redemptionem, etc., ponit modum ipsius.

Circa hoc autem duo facit. Quia primo proponit modum ex parte christi; secundo ex parte dei, ibi secundum divitias gratiae eius, etc..

Ex parte christi ponit duplicem modum, nam christus per duo nos gratificavit.

Sunt enim duo in nobis quae repugnant gratificationi divinae, scilicet peccati macula, et poenae noxa. Et sicut mors repugnat vitae, ita peccatum repugnat iustitiae, ita ut per hoc elongati a dei similitudine, deo grati non essemus. Sed per christum nos gratificavit. Primo quidem ablata poena, et quantum ad hoc dicit, quod in christo habemus redemptionem, scilicet a servitute peccati. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, etc.. Apoc. V, 9: redemisti nos deo in sanguine tuo.

Secundo dicimur redempti, quia a servitute, qua propter peccatum detinebamur, nec per nos plene satisfacere poteramus, per christum liberati sumus, quia moriendo pro nobis satisfecit deo patri, et sic abolita est noxa culpae. Unde dicit in remissionem peccatorum.

Io. I, 29: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Lc. Ult. 46: oportebat christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum.

Modus autem ex parte dei ponitur, cum dicit secundum divitias, etc., quasi dicat, quod deus gratificans nos, non solum culpam remisit nobis, sed filium suum dedit, qui pro nobis satisfecit. Et hoc fuit ex superabundanti gratia, qua voluit per hoc honorem humanae naturae conservare, dum, quasi per iustitiam, homines a servitute peccati et mortis voluit liberare per mortem filii sui. Et ideo dicit secundum divitias gratiae eius, quasi dicat: hoc quod redempti sumus et gratificati sumus per satisfactionem filii eius, fuit ex abundanti gratia et misericordia, prout immeritis tribuitur misericordia et miseratio.

Haec autem, quae dicta sunt, prosecuti sumus secundum expositionem Glossae, quae quidem expositio videtur extorta, quia idem continetur in uno, quod in alio. Nam idem est dictu elegit nos et praedestinavit nos. Et idem dicitur per hoc, quod dicit ut essemus sancti et immaculati, et per hoc quod dicit in adoptionem filiorum.

Propter quod sciendum est, quod est consuetudo apostoli, ut cum loquitur in aliqua difficili materia, quae immediate sequuntur, sunt praemissorum expositio, nec est ibi inculcatio verborum, sed expositio, et hunc modum servat hic apostolus. Unde, servato eodem verborum pondere, aliter a principio dividamus, et dicamus, quod pars ista, benedictus deus, etc., dividitur primo in tres partes, quia apostolus primo reddit gratiarum actionem, ibi benedictus deus, etc.; secundo recitat omnium beneficiorum simul largitionem, ibi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, etc.; tertio ponit divinorum beneficiorum in speciali apertam expressionem, ibi sicut elegit, etc.. Et haec dividitur in duas partes, quia primo beneficia distincte exprimit; secundo ea exponit, ibi qui praedestinavit nos, etc..

Explicat autem beneficia: primo quantum ad electionem; secundo quantum ad ea quae sequuntur, ibi ut essemus sancti, etc..

Exponit autem primo de electione. Est enim duplex electio, scilicet praesentis iustitiae, et praedestinationis aeternae. De prima Io. VI, 71: nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? et de hac apostolus non intendit hic, quia ista non fuit ante mundi constitutionem, et ideo statim manifestat de qua intelligit, quia de secunda, scilicet de aeterna praedestinatione; propter quod dicit praedestinavit nos, etc.. Et quia dicit in christo, scilicet ut christo essemus similes et conformes, secundum quod adoptamur in filios, ideo subdit in adoptionem filiorum per iesum christum. Hoc vero, quod dicit in charitate, exponit cum dicit in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, quasi dicat: nos habemus, etc..

Quod vero dicit et immaculati, exponit cum dicit in remissionem peccatorum. Hoc vero quod dicit in conspectu eius, exponit, dicens in laudem gloriae gratiae suae.