SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Supra posuit apostolus multa praecepta generalia, et specialia ad destruendam vetustatem peccati, et inducendam novitatem gratiae, hic ostendit qua virtute debent uti ad praecepta haec implenda, quia fiducia auxilii divini.

Circa quod duo facit.

Primo, ponit monitionem; secundo, in speciali explicat eam, ibi quoniam non est nobis colluctatio, etc..

Prima in duas, quia primo ostendit, de quo debemus confidere, sicut de interiori; secundo ostendit de quo debemus confidere sicut de exteriori, ibi induite vos, etc..

Illud autem interius, de quo debemus confidere, est auxilium divinum, et ideo dicit de caetero, fratres, confortamini.

Ier. XVII, 7: benedictus vir, qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius, etc..

Duplici autem ratione confidit quis de aliquo.

Una est, quia ad eum pertinet sua defensio; alia est, quia potens est, et paratus est eum defendere. Et haec duo sunt in deo respectu creaturae suae, quia cura est deo de vobis, ut dicitur I Petr. Ult.: omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Item, ipse potens est, et promptus auxiliari.

Et ideo dicit de caetero, fratres, etc., quasi dicat: postquam vos instruxi supra de praeceptis implendis, iam confortamini, non in vobis, sed in domino, qui curam habet de vobis. Ps. Lxxii, 28: mihi autem adhaerere deo bonum est, etc.. Is. XXXV, 4: dicite pusillanimis: confortamini, etc.. Ier. XX, 11: dominus mecum est tamquam bellator fortis, idcirco qui me persequuntur, cadent, etc..

Et in potentia, etc.. Lc. I, 49: qui potens est. Et licet in deo virtus et potentia sint idem, tamen, quia virtus est ultimum de potentia, et, quasi perfectio potentiae, ideo dicit in potentia virtutis eius, id est, in potentia virtuosa. Phil. IV, 13: omnia possum in eo, qui me confortat. Iob XVII, 3: pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.

Sed posset dici: si deus potest et vult, debemus esse securi. Ideo respondens, dicit quod non, imo debet quilibet facere quod in se est, quia si inermis iret ad bellum, quantumcumque rex protegeret eum, esset in periculo. Et ideo dicit induite vos armaturam dei, id est dona et virtutes. Rom.

C. XIII, 12: abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, etc.. Col. III, V. 12: induite vos ergo sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, etc.. Quia per virtutes homo protegitur contra vitia.

Sed contra: dominus est rex ita potens, quod nullus potest eum impugnare.

Respondeo. Verum est per violentiam, sed per insidias et fallaciam impugnat eum diabolus in membris suis, non in se, quia, ut dicitur Eccli. XI, 31: multae sunt insidiae dolosi, etc.. Et ideo subdit ut possitis stare contra insidias diaboli. I Petr. V, 8: sobrii estote, et vigilate, etc.. Ps. IX, 30: insidiatur in abscondito, quasi leo, etc..

Consequenter cum dicit quia non est nobis colluctatio, etc., explicat in speciali monitionem. Et primo de insidiis inimicorum; secundo de armatura sumenda, ibi propterea accipite, etc.; tertio de fiducia christi habenda ibi per omnium orationem, etc..

Describit autem insidias, quia quando aliquis hostis imminet, si sit debilis, stultus et huiusmodi, non est multum cavendum nec timendum de eo; sed quando est potens, nequam et callidus, tunc est timendus.

Haec tria sunt in diabolo.

Primo quia non est debilis. Et propter hoc dicit, quod non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, etc.. Per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis, I cor.

C. XV, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, et homines carnales. Gal. I, 16: continuo non acquievi carni et sanguini, id est, hominibus carnalibus. Dicit ergo non est nobis colluctatio, etc..

Quod videtur esse falsum qualitercumque accipiatur; quia, ut dicitur Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, etc.. Ps. Cxviii, V. 157: multi qui persequuntur me.

Respondeo dupliciter. Primo ut dicamus non est nobis colluctatio adversus, etc., supple tantum, quin etiam adversus diabolum.

Vel aliter, quia actio quae instrumento attribuitur, est principaliter agentis, sicut accipitur illud Rom. IX, 16: non est volentis, neque currentis, sed miserentis dei, quasi dicat: quod vultis aliquid, vel facitis, a vobis non est, sed aliunde, scilicet a deo; sic hic non est nobis colluctatio, etc., exponatur, id est quod nos impugnent, scilicet caro et sanguis, hoc non est eorum principaliter, sed a superiore movente, scilicet a diabolo.

Consequenter describitur a potentia, quia adversus principes et potestates tenebrarum harum. Io. XIV, 30: venit enim princeps huius mundi, etc..

Dicitur autem princeps mundi, non creatione sed imitatione mundanorum. Io. I, 10: et mundus eum non cognovit, id est principes mundani. Vel dicitur princeps, quasi primatum capiens. Unde principes quasi primi duces ad aliquid. Ps. Lxvii, 26: principes coniuncti psallentibus. Gen. XXIII, 6: princeps dei es apud nos.

Ad potestatem autem pertinet iustitiam exercere. Inquantum ergo aliqui Daemones inducunt aliquos ad rebellandum deo, dicuntur principes, inquantum vero habent potestatem puniendi illos, qui eis subiiciuntur, dicuntur potestates. Lc. XXII, 53: haec est hora vestra, et potestas tenebrarum, etc..

Sed cum ex ordinibus omnibus ceciderint aliqui, quare mentionem facit apostolus de illis duobus ordinibus, denominans Daemones? respondeo. In nominibus ordinum sunt tria in quibusdam enim importatur ordo ad deum, in quibusdam vero potestas, in quibusdam vero dei ministerium. In nominibus enim cherubim et seraphim et thronorum, importatur conversio ad deum. Daemones autem adversi sunt deo, et ideo eis non competunt haec nomina. Item quaedam nomina important ordinem ad ministerium dei, sicut Angeli et Archangeli: et ista etiam nomina non competunt Daemonibus, nisi cum adiuncto scilicet Satanae. Tertio etiam, quia virtutes et dominationes important ordinem ad servitium dei: ideo eis non conveniunt haec nomina, sed tantum ista duo, quae communia sunt bonis et malis, scilicet principatus et potestates.

Sunt ergo et potentes et magni, ideo habent magnum exercitum, contra quem habemus pugnare adversus mundi rectores tenebrarum harum, scilicet peccatorum. Supra V, V. 8: eratis enim aliquando tenebrae, etc..

Quia quidquid est tenebrosum, totum est de ordine istorum, et subiectum eis. Glossa: mali homines sunt equi, diaboli equites, ergo occidamus equites, et equos possideamus.

Io. I, 5: et tenebrae eum non comprehenderunt.

Sunt etiam astuti, quia contra spiritualia nequitiae, id est contra spirituales nequitias, emphatice loquendo, per quod intelligitur plenitudo nequitiae.

Dicit autem spiritualia nequitiae, quia quanto est altior secundum naturam, tanto, quando convertitur ad malum, est peior et nequior. Unde philosophus dicit, quod homo malus est pessimus omnium animalium. Et ideo dicit spiritualia nequitiae, quia spirituales et nequissimi sunt.

Et dicit in caelestibus, duplici de causa.

Vel ut ostendat virtutem et avantagium, ad superandum nos: quia nos in terra, ipsi autem in alto, scilicet in aere caliginoso, et ideo habent partem meliorem. Lc. VIII, 5: volucres caeli comederunt illud. Vel dicit in caelestibus, quia pro caelestibus est ista pugna: et hoc debet animare nos ad pugnam.