SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 9

Exclusa supra vetustate hominis quantum ad vim rationalem et irascibilem, hic prohibet eam quantum ad concupiscibilem provenientem ex rerum inordinata concupiscentia.

Circa quod duo facit.

Primo prohibet concupiscibilis vetustatem; secundo hortatur ad eius novitatem, ibi magis autem laboret, etc..

Ad vetustatem autem concupiscibilis pertinet furtum, quod provenit ex corrupto et inordinato appetitu rei temporalis. Ideo dicit qui furabatur, iam non furetur, etc., quasi dicat: qui habebat concupiscibilem corruptam et vetustam ex corrupto appetitu rerum temporalium, iam non furetur, scilicet si vult concupiscibilem renovare, quia, ut dicitur Eccli. V, 17: super furem confusio; propter hoc dicitur Ex. XX, 15: non furtum facies.

Et quia aliquis posset se excusare prae paupertate, ideo dicit magis autem laboret, etc.. Sicut ipse fecit apostolus, ut dicitur Act. XX, 33: argentum et aurum nullius concupivi, aut vestem, vos ipsi scitis, quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Item II Thess. III, 78: ipsi enim scitis quemadmodum oporteat vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte ac die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, etc..

Unde notandum est, quod opus manuale ad tria inducitur. Primo ad necessitatem victus acquirendam. Gen. III, 19: in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Et ideo qui non habet unde licite vivat, tenetur manibus laborare. II Thess. III, 10: si quis non vult operari, non manducet; quasi dicat: sicut qui non comedit in necessitate peccat, ita et si non laborat. Et sic ponitur hic ad excludendum furtum.

Quandoque vero inducitur contra otium, quia multa mala docuit otiositas, Eccli. XXXIII, V. 29. Et ideo qui habent vitam otiosam, tenentur manibus laborare. II Thess. III, 11 s.: audivimus quosdam inter vos ambulare in quiete nihil operantes, sed curiose agentes.

His autem, qui huiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in domino iesu christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent.

Quandoque enim inducitur ad carnis macerationem et domationem. Unde ponitur inter alia opera continentiae II Cor. VI, 5: in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, etc..

Triplex ergo est ratio iniungendi laborem corporalem; sed prima omnibus necessaria est, et hoc de necessitate praecepti, quia aliis modis potest excludi otium, similiter et lascivia carnis potest alio modo domari et refrenari, et sufficit quomodocumque fiat.

Sequitur quod bonum est, quod dupliciter potest intelligi. Vel in VI accusativi, et sic construetur: magis autem laboret operando manibus, et quidem non illicita, sed quod bonum est. Gal. Ult.: bonum autem facientes, non deficiamus. Is. I, 16 s.: quiescite agere perverse, discite bene facere.

Vel potest intelligi in VI nominativi: laboret, etc., quod bonum est, quasi haec sit ratio quare laborandum est; quasi dicat: non solum est necessarium laborare, immo etiam bonum est laborare, ut laborans possit vivere, et ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Eccli. XXIX, 2: foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, etc..

Deinde cum dicit omnis sermo malus, etc., ponit pertinentia ad veterem hominem in deordinatione ad alium; et facit duo: quia primo prohibet vetustatem, et inducit novitatem; secundo inducit exemplum, in principio V cap., ibi estote ergo, etc..

Ad proximum autem potest quis male se habere dupliciter. Uno modo laedendo eum verbis malis; alio modo malis exemplis. Primo prohibet primum; secundo secundum, ibi et nolite contristare, etc..

Prima iterum in duas.

Primo prohibet vetustatem; secundo inducit ad novitatem, ibi sed si quis, etc..

Dicit ergo omnis sermo malus, etc.. Sermo oris praetendit et annuntiat quae sunt in anima, quia voces sunt earum, quae sunt in anima, passionum notae. Ille est bonus sermo, qui indicat bonam dispositionem interiorem, malus vero qui malam.

Tripliciter autem homo ordinatur interius, scilicet ad se, ut scilicet omnia sint rationi subiecta; ad deum, ut ratio sit ei subdita; ad proximum, quando diligit eum ut seipsum.

Est ergo quandoque sermo malus, quando indicat hominem inordinatum in se, et hic est sermo falsus eius, qui aliud loquitur et aliud intendit: et similiter sermo inutilis et vanus.

Item, est sermo malus qui indicat hominem inordinatum contra deum: sicut periuria, blasphemiae, et huiusmodi. Item, etiam est sermo malus, quando est contra proximum suum: sicut iniuriae, doli, et fallaciae.

Et ideo dicit omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Omnis non vero aequipollet huic signo, nullus. Sap. I, 11: custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quia sermo obscurus in vacuum non ibit; quia certe deum non praeterit omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo, ut dicitur Eccli. XLII, 20. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro, Col. III.

Sequitur sed si quis bonus est, etc.. Inducit ad novitatem, quia sermo bonus benedicendus est pro loco et tempore. Prov.

C. XV, 23: sermo opportunus est optimus. Si quis ergo loquitur, quasi sermones dei, I petr.

C. IV, 11.

Et ad quid? subdit ad aedificationem fidei, id est ut corroboretur fides in cordibus infirmorum. I Cor. XIV, 26: omnia ad aedificationem fiant.

Et hoc ut det gratiam audientibus, scilicet si talis bonus sermo sit probatus, vel talis sermo est conferens: quia frequenter homo ex bono sermone et per virtutem boni sermonis auditi, compunctus disponitur ad gratiam.

Act. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Sic loquebatur dominus, de quo dicitur Lc. IV, 22: mirabantur ex verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius.

Eccle. X, 12: verba oris sapientis gratia.