SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 7

Enumeratis beneficiis, quae apostolus conferenda optat ephesiis in futurum, hic consequenter ponit formam et exemplar illorum beneficiorum. Sicut autem vita christi est forma et exemplar iustitiae nostrae, ita et gloria et exaltatio christi est forma et exemplar gloriae et exaltationis nostrae.

Ideo hic apostolus duo facit, quia primo proponit formam exaltationis beneficiorum et donorum in generali; secundo manifestat eam in speciali, ibi suscitans illum a mortuis, etc..

Forma autem et exemplar operationis divinae in nos, est operatio divina in christo. Et quantum ad hoc dicit secundum operationem, id est ad similitudinem operationis, potentiae virtutis eius, id est virtuosae potentiae dei, quam operatus est in christo, exaltans caput illud, supple: ita virtuose operabitur in nobis. Phil. III, 20 s.: salvatorem expectamus dominum nostrum iesum christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, etc..

Nos autem exaltari ad similitudinem exaltationis christi frequenter legimus in Scriptura.

Rom. VIII, 17: si compatimur, ut et glorificemur. Item Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum patre meo in throno eius.

Consequenter explicat formam et exemplar in speciali, manifestans ea quae pertinent ad exaltationem christi, loquendo de christo inquantum est homo, dicens suscitans illum, etc..

Circa quod tria beneficia ponit exaltationis christi.

Primum est transitus de morte ad vitam, et quantum ad hoc dicit suscitans illum a mortuis.

Secundum est exaltatio ad gloriam altissimam, et quantum ad hoc dicit constituens illum ad dexteram suam.

Tertium est sublimatio ad potentiam maximam, et quantum ad hoc dicit et omnia subiecit sub pedibus eius.

Dicit ergo quantum ad primum: dico quod hoc erit secundum operationem quam operatus est in christo, scilicet deus pater eadem virtute, quam habet cum christo.

Unde et ipse christus seipsum resuscitavit, et deus pater eum resuscitavit. Rom.

C. VIII, 11: si spiritus eius, qui suscitavit iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra.

Quantum vero ad secundum dicit constituens illum, etc.. Quae quidem celsitudo gloriae potest tripliciter considerari, scilicet per comparationem ad deum, per comparationem ad corporales creaturas, et per comparationem ad creaturas spirituales.

Si ergo consideretur per comparationem ad deum, sic constitutus est ad dexteram suam, quae quidem dextera non est intelligenda pars corporalis, quia, ut dicitur Io. IV, V. 24, spiritus est deus, sed metaphorice dicitur, ut sicut per dexteram intelligitur nobilior et virtuosior pars hominis ita cum dicimus christum iesum constitutum ad dexteram dei, intelligatur secundum humanitatem constitutus in potioribus bonis patris, et secundum divinitatem intelligatur aequalis patri.

Unde Ps. Cix, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, etc.. Item Mc. Ult.: et dominus quidem iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet ad dexteram dei.

In comparatione vero ad corporales creaturas dicit in caelestibus. Nam corpora caelestia tenent supremum locum in comparatione ad alia corpora. Infra, IV, 10: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos.

In comparatione vero ad spirituales creaturas, primo dicit christum exaltatum super aliquas specialiter; secundo super omnes generaliter, ibi et super omne nomen, etc..

Ad horum autem intelligentiam sciendum est, quod novem sunt ordines Angelorum, quorum quatuor apostolus tangit hic, qui quidem sunt medii. Nam supra eos sunt tres superiores, scilicet throni, cherubim et seraphim. Sub eis autem sunt duo inferiores, scilicet Archangeli et Angeli. Qui quidem novem ordines distinguuntur in tres hierarchias, id est, sacros principatus, in quarum qualibet assignantur tres ordines.

Sed in assignatione ordinum hierarchiae primae conveniunt omnes doctores in hoc scilicet quod supremus ordo ipsius sit seraphim, secundus cherubim, tertius throni. In assignatione vero ordinum aliarum duarum hierarchiarum, scilicet mediae et infimae, discordant dionysius et Gregorius. Nam dionysius in supremo ordine mediae hierarchiae ponit dominationes, in secundo virtutes, in tertio potestates, descendendo.

In supremo vero ordine infimae hierarchiae posuit principatus, in secundo Archangelos, in tertio Angelos. Et haec assignatio ordinum concordat litterae praesenti. Nam apostolus ascendendo incipit a supremo infimae hierarchiae, qui est septimus.

Gregorius autem aliter ordinat, quia ponit principatus in medio dominationum et potestatum, quod pertinet ad secundum ordinem mediae hierarchiae; virtutes vero ponit in medio potestatum et Archangelorum, quod pertinet ad supremum ordinem infimae hierarchiae.

Et haec assignatio etiam fulcimentum habet ex verbis apostoli, Col. III ubi dicit sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, ubi illos ordines enumerat descendendo.

Sed, reservata ordinatione Gregorii, usquequo legamus epistolam ad colossenses, ad praesens viam dionysii magis competentem praesenti litterae prosequemur.

Ad cuius intellectum sciendum est, quod potest considerari tripliciter ordo rerum. Primo quidem secundum quod sunt in prima omnium causa, scilicet in deo; secundo vero secundum quod sunt in causis universalibus; tertio secundum determinationem ad speciales effectus.

Et quia omnia quae fiunt in creaturis ministrantur per Angelos, ideo secundum triplicem acceptionem ordinis rerum distinguuntur tres angelicae hierarchiae, ad quarum unam pertinet accipere rationes rerum in ipso rerum vertice, scilicet deo; ad aliam vero pertinet accipere rationes rerum in causis universalibus; ad aliam vero in propriis effectibus.

Nam quanto mentes angelicae sunt superiores, tanto divinam illuminationem in maiori universalitate recipiunt. Et ideo ad supremam hierarchiam pertinet administratio rerum in comparatione ad deum. Propter quod ordines hierarchiae istius denominantur per comparationem ad deum, quia seraphim dicuntur ardentes, et uniti deo per amorem.

Cherubim vero quasi lucentes, in quantum supereminenter divina secreta cognoscunt.

Throni vero dicuntur sic, in quantum in eis deus sua iudicia exercet.

Et de istis tribus ordinibus nullam facit hic apostolus mentionem.

Ad mediam hierarchiam pertinet rerum administratio per comparationem ad causas universales. Unde denominantur ordines hierarchiae illius nominibus ad potestatem pertinentibus, cum causae universales sint virtute et potestate in inferioribus et particularibus.

Ad potestates autem, quae habent universale regimen, tria pertinent. Primo quod sint aliqui per imperium dirigentes; secundo quod sint aliqui qui impedimenta executionis repellant; tertio quod sint aliqui qui ordinent qualiter alii imperium exequantur. Horum autem primum pertinet ad dominationes, quae, ut dicit dionysius, sunt liberae ab omni subiectione, nec ad exteriora mittuntur sed eis, qui mittuntur, imperant. Secundum vero pertinet ad virtutes, quae praebent facilitatem ad imperium implendum. Tertium vero pertinet ad potestates imperium exequentes.

Ad infimam autem hierarchiam pertinet administratio rerum in comparatione ad speciales effectus, unde nominibus ad eos pertinentibus nuncupantur. Unde Angeli dicuntur illi, qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem singulorum; Archangeli vero qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem et utilitatem magnorum. Principatus vero dicuntur illi, qui praesunt singulis provinciis.

His ergo expositis, christus super omnes est.

De his vero quatuor apostolus specialem mentionem facit. Cuius ratio est, quia horum quatuor ordinum nomina a dignitate imponuntur; et quia agit de dignitate christi, ideo hic specialiter eos nominat, ut ostendat christum omnem dignitatem creatam excedere.

Consequenter cum dicit et omne nomen quod nominatur, etc., ostendit christum exaltatum esse communiter supra omnem creaturam spiritualem.

Dixerat enim supra christum esse exaltatum super omnes creaturas spirituales, quae a potestate denominantur, sed quia praeter illos Angelorum ordines, in sacra Scriptura quidam alii ordines caelestium spirituum inveniuntur, scilicet seraphim et cherubim et throni, et de istis non fecerat mentionem, ideo ostendit christum, secundum quod homo, supra omnes huiusmodi ordines esse exaltatum: propter quod subiungit, dicens et super omne nomen, etc., id est, non solum principatus sed super omne nominabile.

Sciendum est enim, quod nomen imponitur ad cognoscendum rem, unde significat rei substantiam, cum significatum nominis sit diffinitiva ratio rei. Cum ergo dicit et omne nomen quod nominatur, dat intelligere quod exaltatus est supra omnem substantiam, de qua potest haberi notitia et quae possit nomine comprehendi. Quod dico ut excludatur substantia divinitatis, quae incomprehensibilis est. Unde Glossa dicit supra omne nomen, id est nominabile.

Et ne intelligatur, quod sit supra nomen dei, ideo subdit quod nominatur. Nam maiestas divina nullo nomine concludi, vel nominari potest.

Addit autem non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, quia multa fiunt in hoc saeculo, quae notitia comprehendimus et nominamus: quaedam tamen sunt in futuro saeculo, quae hic comprehendi non possunt, nec etiam nominari, quia, ut dicitur I cor.

C. XIII, 9: ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Nominantur tamen haec a beatis, qui sunt in futuro saeculo. Huiusmodi autem sunt de quibus dicit apostolus II Cor. XII, 4, quod audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Et tamen super haec omnia exaltatus est christus. Phil. II, V. 9: dedit illi nomen, quod est super omne nomen.