SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 8

Supra egit apostolus de exaltatione christi, et quantum ad eius transitum de morte ad vitam in illa particula suscitans illum, etc.; et de eius exaltatione ad gloriam altissimam, in illa particula et constituens ad dexteram, etc., hic agit de eius exaltatione quantum ad potestatem maximam.

Circa quod duo facit, quia primo agit de christi potestate respectu totius creaturae; secundo de eius potestate respectu ecclesiae, ibi et ipsum dedit, etc..

Dicit ergo, quod respectu totius creaturae habet universalem potestatem, quia omnia subiecit, scilicet deus pater, sub pedibus eius.

Ubi sciendum est, quod hoc quod dicit sub pedibus, potest accipi dupliciter. Uno modo, ut sit locutio figurativa et similitudinaria, ut scilicet per hoc detur intelligi, quod omnis creatura totaliter est subiecta potestati christi. Illud enim est a nobis omnino subiectum, quod pedibus conculcamus. Et de ista potestate dicitur Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hebr. II, 8: in eo enim, quod ei omnia subiiciuntur, nihil dimisit non subiectum ei.

Alio modo, ut sit locutio metaphorica.

Nam per pedes intelligitur infima pars corporis, per caput vero suprema. Licet autem in christo divinitas et humanitas non habeant rationem partis, tamen divinitas, quae est supremum in christo, intelligitur per caput, I Cor. XI, 3: caput vero christi deus, humanitas vero, quae infima est, intelligitur per pedes, Ps. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Est ergo sensus, quod omnia creata non solum subiecit pater christo inquantum est deus, cui ab aeterno omnia sunt subiecta, sed etiam humanitati eius.

Advertendum est autem hic, quod christo subiiciuntur aliqua dupliciter, quia quaedam voluntarie, et quaedam involuntarie.

Hoc autem Origenes non intelligens, sumpsit ex hoc verbo apostoli occasionem erroris, dicens, quod omnia quae subiiciuntur christo participant salutem, quia ipse est vera salus. Et ideo dixit, quod omnes Daemones et damnati aliquando salvabuntur, cum subiiciantur sub pedibus christi. Hoc autem est contra sententiam domini Matth. XXV, 41: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis eius; et concludit in fine capituli: ibunt hi in supplicium aeternum.

Dicendum est ergo, quod omnia subiecit sub pedibus eius, sed quaedam voluntarie tamquam salvatori, puta iustos, qui in vita praesenti implent voluntatem dei, et isti subiiciuntur ei ut impleat eorum desiderium et voluntatem, expectantes illud quod dicitur de bonis Prov. X, 24: desiderium suum iustis dabitur. Quaedam vero subiiciuntur ei invite tamquam iudici, ut christus de his suam voluntatem faciat. Et isti sunt mali, de quibus potest intelligi illud Lc. XIX, 27: verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite coram me.

Deinde cum dicit et ipsum dedit caput, etc., agit de potestate christi respectu ecclesiae.

Circa quod tria facit; quia primo ponit habitudinem christi ad ecclesiam; secundo habitudinem ecclesiae ad christum; tertio exponit illam habitudinem.

Quantum ad primum dicit et ipsum dedit, deus pater, caput super omnem ecclesiam, scilicet tam militantem, quae est hominum in praesenti viventium, quam triumphantem, quae est ex hominibus et Angelis in patria.

Christus enim secundum quasdam communes rationes caput est etiam Angelorum, col.

C. II, 10: qui est caput omnis principatus et potestatis; sed secundum speciales rationes est christus caput hominum spiritualiter.

Nam caput triplicem habitudinem habet ad membra. Primo quidem quo ad praeeminentiam in situ; secundo, quo ad diffusionem virtutum, quia ab eo omnes sensus derivantur in membra; item, quo ad conformitatem in natura. Sic ergo quantum ad praeeminentiam et quantum ad diffusionem christus est caput Angelorum. Nam christus praeest Angelis, etiam secundum humanitatem. Hebr. I, V. 4: tanto melior Angelis effectus, quanto prae illis differentius nomen haereditavit.

Item christus, etiam secundum quod homo, Angelos illuminat et in eis influit, ut dionysius probat ex verbis Is. Lxiii, 1 scilicet: quis est iste, qui venit de edom, etc., dicens haec verba esse supremorum Angelorum.

Quod autem sequitur: ego qui loquor iustitiam, dicit esse verba christi eis immediate respondentis. Ex quo datur intelligi quod non solum inferiores, sed etiam superiores Angelos christus illuminat.

Quantum autem ad naturae conformitatem, christus non est caput Angelorum, quia non Angelos apprehendit, sed semen Abrahae, ut dicitur Hebr. II, 16 sed est caput hominum tantum. Cant. IV, 9: vulnerasti cor meum, soror mea, scilicet per naturam, et sponsa per gratiam.

Quantum ad habitudinem ecclesiae ad christum, dicit quae est corpus eius, scilicet inquantum est ei subiecta, et recipit ab eo influentiam, et habet naturam conformem cum christo. I Cor. XII, 12: sicut enim corpus unum est et habet multa membra, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et christus; etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus.

Exponit autem quod dixit, quae est corpus ipsius, subdens et plenitudo eius, etc..

Quaerenti enim cur in corpore naturali sint tot membra, scilicet manus, pedes, os et huiusmodi, respondetur hoc esse ideo ut deserviant diversis operibus animae, quorum ipsa potest esse causa, principium, et quae sunt virtute in ipsa. Nam corpus est factum propter animam, et non e converso. Unde secundum hoc corpus naturale est quaedam plenitudo animae. Nisi enim essent membra cum corpore completa, non posset anima suas operationes plene exercere.

Similiter itaque est hoc de christo et de ecclesia. Et quia ecclesia est instituta propter christum, dicitur quod ecclesia est plenitudo eius, scilicet christi, id est, ut omnia, quae virtute sunt in christo, quasi quodam modo in membris ipsius ecclesiae impleantur, dum scilicet omnes sensus spirituales, et dona, et quidquid potest esse in ecclesia, quae omnia superabundanter sunt in christo, ab ipso deriventur in membra ecclesiae et perficiantur in eis. Unde subdit qui omnia in omnibus adimpletur, scilicet dum hunc quidem, qui est membrum ecclesiae, facit sapientem secundum perfectam sapientiam, quae est in ipso: illum vero iustum secundum perfectam iustitiam, et sic de aliis.