CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De modo procedendi in hac materia.
His vero sic praelibatis tanquam syllogismorum principiis, dicendum est jam deinceps per quae sicut per terminos et propositiones et principia, et quando quantum ad figuras, et quo modo quantum ad modos et conjugationes fit omnis syllogismus, et postea in libro posteriorum Analyticorum dicemus de demonstratione, et scientia demonstrativa : quia in illa salvatur perfecte forma syllogismi : et non ita salvatur in scientia dialectica, et syllogismo dialectico probabili : minus autem salvatur in sophistico.
De syllogismo autem simpliciter prius dicendum, quia a communioribus debet incipere speculatio. Universalior autem est syllogismus simpliciter quam demonstratio : quia non convertitur consequentia a syllogismo ad demonstrationem : omnis enim demonstratio syllogismus est, sed non omnis syllogismus demonstratio. De syllogismo igitur primo dicendum est. Inter alia autem quae de syllogismo dicenda sunt, prius dicendum est per quae quoad terminos et propositiones fiat syllogismus : et prius dicendum erit de generatione syllogismorum, et ita descendendum erit ad alia. Ad generationem autem syllogismi requiritur ordo terminorum in propositionibus syllogismi positorum, ex quo ordine generantur syllo- gismorum diversae figurae. Et cum omnis syllogismus in figura prima primam suam et formalem habeat generationem, oportet quod de tali ordine terminorum primo dicatur : et quia ordinatio primae figurae fit secundum naturalem rerum et terminorum situm, et taliter non ordinantur termini in secunda et tertia figuris, in primo inchoandum est de ordinatione terminorum secundum generationem primae figurae : et postea erit dicendum de ordinatione terminorum ad secundae et tertiae figurae constitutionem : deinceps autem de inventione medii erit dicendum, quia illa refertur ad syllogismi generationem. Dicendum autem etiam de syllogismorum imperfectorum reductione : quia quamdiu syllogismus est imperfectus, quaecumque requiruntur ad perfectionem ipsius, sunt aliquo modo de ipsius generatione. Postea vero sub alterius libri principio determinabimus modos speciales faciendi syllogismos, sicut ex hypothesi, et ad impossibile, ct alia quaecumque videbuntur ad potestatem syllogismi sive scientiae syllogisticae pertinere : sic enim ordinate melius memoriter retinebitur id quod est tradendum.
Pro terminis autem utimur terminis transcendentibus : eo quod haec ars communis est, et omni materiae aptabitis, et nullam sibi determinat materiam specialem : terminos autem transcendentes vocamus a b g, eo quod termini illi nihil secundum se significant : et ideo pro omnibus possunt poni. Nos enim non quae-
rimus hic nisi generationem syllogismi secundum formale esse suum secundum quod syllogismus est: et ideo oportet tales terminos ponere, in quibus non significetur nisi forma syllogismi : quia si aliquid significarent determinate, non denotaretur in eis forma omnibus applicabilis. Talis igitur erit noster modus procedendi.