CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Responsio ad rationes eorum qui probant delectationes secundum se non esse bonum.
Ad eos qui proferebant probrosissimas delectationes, ut ex his probarent delectationem secundum se non esse bonum, multipliciter respondemus. Probrosissimas enim delectationes lamiarum esse dixerunt. Lamiae enim in Lydia dominantes, in hoc delectari dicuntur, quod praegnantes rescindiiiit et muliebria cruda cum secundinis devorant. Et sicut est in concubitu epheborum quem quidam aeiplicas vocant, eo quod apud aedippam primum hoc nefarium vitium inventum sit. Dicunt igitur quod si omnis delectatio per se bonum sit, sequeretur tales delectationes esse bonas per se. Sed ad haec convenienter respondetur, quod talia secundum se et secundum naturam non sunt delectabilia. Non enim existimandum est illa esse delectabilia simpliciter quae male dispositis secundum vitiosam naturam vel consuetudinem delectabilia sunt, tamen alia delectabilia sunt vel sic dispositis. Quemadmodum neque existimandum est illa esse simpliciter sana, vel simpliciter dulcia, vel simpliciter amara, quae laborantibus infirmis in aliqua infirmitate, sana vel dulcia vel amara esse videntur. Quemadmodum neque alba simpliciter dicuntur, quae patientibus ophthalmiam vel lippis alba esse videntur. Ophthalmia enim apostema oculorum est, in quo corruptus humor fluit in oculum, in quo humore diffusus color alterius speciei esse videtur quam sit in visibili. Sic etiam male dispositis convenientia esse videntur quae simpliciter sunt valde Inconvenientia.
Aliter etiam dici potest, quod scilicet delectationes secundum se quidem eligibiles sunt et bonae : sed tamen secundum quod sunt facta ab his quae probrosa sunt, nec eligibiles nec bonae sunt. Quemadmodum et ditari secundum se bonum est et eligibile : a proditione autem ditari, nec bonum, nec eligibile est. Et sanum esse secundum se bonum et eligibile est : non tamen bonum et eligibile est sanari a quacumque comestione : sicut si diceretur aliquis sanari a comestione cordium humanorum.
Tertio potest dici, quod delectationes specie differunt secundum species delectabilium : et sic alterae sunt species delectationum quae sunt a bonis laudabilibus delectabilibus, ab his quae sunt a turpibus et probrosis. Et sic ille qui non est justus, non delectatur delectatione qua delectatur justus : eo quod justus per habitum justitiae ad bona dispositus est, et sic sibi convenientia non sunt nisi justa. Injusto autem per oppositum non conveniunt nisi probrosa. Et eodem modo delectatione qua musicus delectatur, non contingit delectari non musicum. Non musicum enim contingit delectari
aliquando in non regulari cantu, in quo tristatur musicus. Similiter autem est in omnibus aliis. Unusquisque enim delectatur in hoc quod sibi conveniens est secundum habitum.
Hoc autem manifestare Addetur differentia amici et adulatoris. In hoc enim manifeste percipitur, quod diversae sunt
specie delectationes, et bonae sunt quae sunt a bonis, et pravae quae a pravis, et neutrae quae a neutris. Delectatio enim in his est a collocutione vel maxime. Amicus autem si vere secundum virtutem amicus sit, non colloquitur nisi ad bonum virtutis. Adulator autem semper colloquitur ad delectationem audientis. Propter quod adulator vituperatur. Amicum autem laudant, eo quod non ad altera nisi ad bona honesta colloquitur. Propter quod etiamsi contingat quandoque turbari sed parum audientem, nihilominus colloquitur ea per quae reducit ad virtutem.
Adhuc quod diversae species delectationum sint, monstrat puerorum delectatio. Nullus enim mentem sanam habens eligeret vivere vitam pueri, ut per vitae conversationem delectaretur in his in quibus pueri delectantur, et in quibus pueri maxime existimant delectandum, sicut in sphaera, et lechito, vel equltatlone baculi subjecti.
Adhuc autem nullus sanam mentem habens, delectatur faciens aliquid turpissimorum, et si existimat quod nequaquam debet tristari, et tristabilia eligere ad vitam.
Adhuc autem quod delectatio quae generatio est et motus, sicut diximus in libro septimo, medicina est indigentis naturae, non sit bonum quod quaeritur in vita, ex hoc manifestatur, quod si ponamus quod quaedam nullam inferant delectationem talem quae sit passio et endelechia delectantis : adhuc autem circa multa talium studium faceremus in vita, puta videre, recordari, scire, et virtutes generaliter In agere habere. Et si quis instet, dicens quod talibus operationibus ex necessitate sequuntur delectationes, nihil differt ac si non inferrent. Ponamus enim quod delectationes non fiant a talibus, adhuc nihilominus strideremus ad illorum operationes. In tenebris enim existentes, in quibus nulla visibilis affertur delectatio, nihilominus studeremus aperire oculos et exercere ad. visum secundum actum et operationem. Ex inductis igitur manifestum est quod non omnis delectatio quae passio est indigentis naturae, per se bonum est, nec auidis delectatio talis eligibilis est. Manifcstum etiam videtur esse, quod quaedam delectationes sunt eligibiles secundum seipsas, et illae specie differentes sunt, saltem in tantum in . quantum differunt ea a quibus sunt. Haec igitur quae ab amicis de delectatione et tristitia dicta sunt, et qualiter respondetur rationibus eorum, sufficienter dictum est.