CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod felicitas ultima per se eligibilis est, et nulli bonorum connumerabilis.
Amplius autem omnium bonorum maxime eligibile dicimus felicitatem aliis bonis connumeratam. Duas enim diximus esse felicitates hominis, contemplativam scilicet, et civilem. Et civilem di- ximus ad contemplativam esse ordinativam : ultima autem omnium bonorum antecedentium in se habet bona virtualiter et potestative : et omnia bona partes ejus sunt potestativae et virtuales : et ideo nullam in eo faciunt comparationem, sicut in antehabitis nos meminimus determinasse: et sicut totum non est connumerabile partibus, ita ipsa non est connumerabilis alicui bonorum. Alia autem est felicitas, quae in potentia est ad felicitatem contemplativam, de qua manifestum est quod connumerabilis est cum minimis bonorum : et connumerata cum minimo eligibilior est quam illud. Illud enim bonum quod appositum est, facit quod in apposito superabundantia bonorum est, et majus bonum est. Et majus bonum est minimum cum maximo, quam quando accipitur sine illo. Et quod majus bonum est, eligibilius est semper, eo quod perfectius est et sufficiens. Minimum autem dicimus bonorum quod nec ultimi in quantum ultimum est, virtus est, nec ad ipsum deservit essentialiter vel subjective vel organice relatum : quia cum illis connumerari non potest cum omnia in se contineant, sed extrinsecus est : unde solum quod minimam habet influentiam ad felicitatem, nec auxilium fert ad actum felicitatis, sed ad decorem et pulchritudinem facit felicitatis, sicut est decenter comatum esse, pulchre vestitum, composito gradu incedentem, generosum esse, fortunatum, et hujusmodi. Bis enim connumerata felicitas decentior est, et ideo eligibilior, sed proprie melior. Legitur enim de Hippocrate quod pellicientes habuit oculos et faciem: et tamen castissimus fuit. Speusippus etiam horribilis erat aspectu : et tamen omni virtute plenus. Ex omnibus igitur praemissis concluditur quod felicitas est ultimum et perfectum et per se sufficiens bonum, et omnium operatorum finis existens, nulli aliorum bonorum connumerabile nisi per accidens cum minimo.