CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter circa terribilia mortis in bello est fortitudo ?
Terribile autem in periculis mortis non omnibus hominibus idem est. Dicimus quod aliquid periculum super hominem est, et hoc est illud quod omni homini intellectum habenti terribile est, sicut submersio maris, vel terrae hiatus, vel incendium. Aliquod secundum hominem est viribus hominis proportionatum :
et hoc differt magnitudine et parvitate, et differt in eo quod magis et minus periculum est. Similiter autem et ausibilia differunt, scilicet magnitudine et parvitate ausibilia esse. Et sic se habet fortis in audendo et timendo terribilia.
Fortis enim non semper simpliciter stupefactibilis est, sed instupefactibilis ut homo. Talia igitur timebit quae homo timeret : timet autem talia ut oportet, ut ratio recta dictat timenda esse : et si necesse est, sustinebit ea boni gratia. Bonum enim honestum per se finis est virtutis. Contingit autem talia magis et minus timere. Adhuc autem contingit timere talia peri Gula non ut terribilia simpliciter, sed ut terribilia labefactantia bonum : et ideo peccatum circa fortitudinem multis modis fit. Aliquando enim fit, quia timet quod non oportet : aliquando autem, quia non quando oportet aliquid talium aliarum circumstantiarum. Similiter autem est et circa ausibilia, quod audet quod non oportet, vel quando non oportet, vel propter quod non oportet. Ex his igitur concludimus diffinitionem vere fortis, quod vere quidem fortis est, qui in periculis bonae mortis timet et audet quae oportet, et sustinet et audet cujus gratia oportet, et ut oportet, et quando oportet: in audendo enim et timendo quantum ad fortem similiter est quantum ad omnes circumstantias periculi. Probatio autem hujus est, quod vere fortis patitur et operatur ea quae sunt secundum dignitatem habitus qui in ipso est. Habitus enim, sicut in praecedenti tractatu diximus, apparitionem et judicium et appetitum facit finis secundum sui similitudinem : et ideo habitus boni qui in forti est, non permittit operari vel pati fortem nisi gratia boni. Finis enim omnis operationis est ille qui est secundum similitudinem habitus, qui elicit operationem in operante.
Et ex hoc sequitur quod forti in operando et patiendo, ipsa fortitudo secundum quod virtus est, bonum est quod intendit. Talis enim est finis operantis, qualis est habitus eliciens operationem. Diffinitive autem unumquodque determinatur fine : quia finis et ultimum est et forma est : et quia ultimum est, virtus est: et quia forma est, esse dat. Oportet igitur quod ultimo determinentur. Fortis igitur sustinet et operatur in omnibus periculis, quae secundum fortitudinem sunt, boni honesti gratia, sicut et bonum honestum est habitus qui elicit operationem. Circa talia igitur pericula optimorum operativa est fortitudo.