CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De solutione quaestionis inductae, utrum fortunae amicorum redundent ad felicitatem amicorum ?
Pronepotum autem fortunas et omnium amicorum debere nequaquam conferre et nullo modo redundare ad felicitates patrum et proavorum conjunctorum, est res quae valde videtur inamicabilis, et opinionibus multorum contraria: cum tamen secundum praecedentia quae tractantur in moribus, ex amicitia plurima recipiantur. Amicitia igitur bonorum et honestorum et plurium quae determinantur secundum opiniones, eo quod causas stantes et necessarias moralia non habent.
Cum autem multas et omnimodas habeant differentias ea quae accidunt ex fortuna : et cum quaedam fortuitorum magis redundent ad immutationem felicis, quaedam autem minus secundum quantitates eufortuniorum vel infortuniorum, valde erit longum et videbitur utique dividere in infinitum, unumquodque fortuitorum secundum singula, vel singulorum differentias proprias : quia infiniti modi sunt eufortuniorum et infortuniorum : et sic de eis non possit esse tractatus, sed universaliter typo figurali dicatur. Et de his forsitan utique sufficienter habebit quantum ad praesentem materiam. Hoc autem fit quando eufortunia et infortunia in tali quantitate potentiae suae accipiunt, in qua quemlibet constantem virum ad jucunditatem vel tristitiam movere possint : secundum se enim habent multas differentias quae in effectum contingunt: sed cum eufortuniorum excellentiae sint, si accipiantur secundum rationem addendi et minuendi, infinitas habent. Infinitis enim potest modis addi et minui in bono et in malo. Sive ideo accipiantur secundum quod movere possunt hominem in communitate hominum acceptum non tantum constantem hominem, omnimodas habent differentias. Omnes enim fortuniis moventur. Sic igitur differentiae fortunarum sunt multae et infinitae et omnimodae ad omnes homines relatae, de quibus omnibus tractare longum esset. Sed de his tractare habet astronomus secundum eam partem quae scientia nativitatum vocatur, et a Ptolemaeo duobus libris perficitur, quorum primus dicitur de Magnis mundi accidentibus, secundus autem Alarba sive Quadripartitum vocatur, et est de accidentibus quae accidunt circa singulos circulos.
Si autem universaliter et typo sufficit de his tractare, tunc dicamus quod se habet in fortunis amicorum quemadmodum diximus superius, quod fortunae quaedam habent aliquod pondus in bono etiam auxilium ad vitam, et in malo ha-
bent pondus quo movere possunt constantem virum et impedire vitam. Quaedam autem fortunae leviores videntur, quam ut movere possint virum constantem vel ad bonum vel ad malum. Ita dicimus quod etiam se habent fortunae quae accidunt circa omnes amicos quocuniqne modo conjunctos. Et sic dicimus, quod sicut parvae fortunae accidentes circa felicem non advertuntur vel in tribulando vel in jucundando, sed magnae : ita similiter parvae fortunae amicorum non movent felicem, sed magnae: quia in bonis decoratur in eis, et in malis contribulatur. Hujus autem rationem reddit Labeo : quia " vir constans propter honorem virtutis ita honeste fert turpia in amicis sicut in seipso. " Causam tamen ponit Tullius in libro de Amicitia: quia scilicet " amicorum est idem velle et idem nolle: " et unusquisque amicorum in amico habet tantum quantum in seipso, sicut dicitur in libro qui inscribitur, Vita Philosophorum. Causa hujus autem bona est, quod " Amicitia virtus non tantum afficit, sed uniendo cor in amicum totum transponit, ita quod cor amici non est in ipso, sed in amico et juncto, nec sinit amor aliquem suiipsius esse. " Propter quod dicit Ierotheus, quod " extasim est faciens amor, non sinens amicos esse suiipsorum. " Propter quod necesse est quod in extasi ad alium sit omnis amicus. Extasis enim extrapositio sive transpositio cordis in alterum dicitur. Hoc est, quod amo verbum transitivum est plus omnibus verbis transiens et simplicius : quia ipsa res verbi continue transit: cum autem non habeat transire nisi in passum, constat quod totum amans transit in amatum. Et cum ex se transitivum sit, et nunquam stet quod ab amatore transit in amantem : et ideo necesse est quod id quod movet unum amicorum, moveat et alium, dicente Ovidio in Arte amandi:
Omnia vincit amor, et nos cedamus amori