CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione incontinentiaesimpliciter ad incontinentiam bestialitatis.
Harum antem delectationum et concupiscentiarum circa quas est tactus, differentiae assumendae sunt et considerandae.
Hae enim multorum sunt modorum. Quemadmodum igitur dictum est in praehabitis ubi principia continentiae et incontinentiae investigavimus, quaedam
concupiscentiarum talium naturales sunt et communes omnibus et genere et magnitudine : omnis enim desiderat cibum et tantum cibum : sicut enim in. secundo hujus scientiae libro determinatum est, natura non desiderat quale, sed quantum. Quaedam autem sunt talium delectationes bestiales, et illarum quaedam sunt passiones et aegritudines : quaedam autem naturales ex perniciosa natura, etiam quaedam consuetudinales. Circa primas autem harum delectationem quae naturales sunt et genere et magnitudine, est temperantia et intemperantia, et non circa alias. Propter quod neque bestias temperatas neque intemperatas dicimus, nisi secundum metaphoram loquamur, sicut dicimus turturem castum, et asinum luxuriosum, vel si aliquid aliud est in quo differt aliquod vel ab aliquo secundum totum genus suum, dicitur verecundum, quia in coitu absconditur et pauci viderunt actum coeuntem : haec enim in quibus sic differunt animalia, metaphorice dicuntur aliqua contumelia, sicut suem. obscoenum dicimus, et aliquando sinamoriam quae est nocivitas dentium vel ungularum, sicut dicimus aves rapaces iracundas esse, et ideo solas volare. Et aliquando est omnium voracitas, sicut dicimus canes voraces esse. Haec enim omnia metaphorice dicimus non proprie de brutis, eo quod nec electionem nec ratiocinationem habent. Brutum enim discessit per naturam et distat a natura rationali: eo quod non habet eam ut partem sui, qyenadnidym insanientes homines a rationis actu per amentiam discesserunt : et ideo nec vitiorum nec virtutum capacia sunt : et si denominantur ab eis, non est nisi metaphorica denominatione.
Si ergo comparetur incontinentia simpliciter, minus habet de malitia, bestialitas autem plus crudelitatis et terribilitatis.
Malitia enim in eo :in quo est, adimit bonum. In bestialitate autem bonum non adimitur rationis : quia bestialis non destitit a bono rationis, ut praedictum est. Optimum igitur rationis quod est ordinativum morum, non est corruptum in bestia, quemadmodum corruptum est in homine malo qui incontinens est, et qui rationem egrediens de mente prosequitur passionem : sed in bestia vel in bestiali corruptum est bonum rationis, quod vel non habet ut bestia, vel non sic habet prout est ordinans mores sicut in bestiali. Non autem adimitur bonum rationis in eo in quo non est: et sic bestialitas minus malitia est, quam incontinentia simpliciter dicta. Tamen in omnibus istis comparationibus non est comparatio simpliciter, sed secundum quid : quando enim unum comparatur ad alterum secundum diversas rationes, utrumque potest excellere et in bono et in malo. Talis igitur est comparatio et similitudo, quemadmodum si inanim.atum. turpe vel inhonestum comparetur ad animatum turpe et inhonestum, et quaeratur utrum pejus sit? In tali comparatione si innocentia intendatur, semper innocentior est pravitas ejus quod non habet principium mores ordinans quod intellectus est practicus : talis enim ordinans communis principium intellectus practicus est. Simile igitur est ac si comparetur injustitia quaeturpe est, ad hominem injustum qui turpis et animatus est. Si enim attendatur turpitudinis causa et forma, pro certo homo injustus qui animatus est, turpis est propter injustitiam quaeturpe inanimatum est-Et si propter quod unumquodque est et illud magis, constat quod injustitia in homine injusto turpior est. Et si attendatur nocivitas et crudelitas in virtute, consiat quod homo animatus multum et multis et in multis nocere potest per injuriam, quorum nihil potest facere res inanimata quantum cumque turpis sit. Et sic utrumque comparatum pejus est reliquo. Homo enim malus per machinationem rationis decies millies plura mala potest facere quam bestia quaepropter defectum rationis mala machinari non potest.