CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Contra eos qui virtutem posuerunt summum bonum.
Melius autem opinatus est, qui virtutem summum bonum esse in vita dixit, quam qui honorem. Virtus enim essentialiter in beatitudine salvatur et substantiali virtute bonum operatur ad felicitatem quod non facit honor : et tamen virtus imperfectior est, quam quod sit summum bonum. Hujus autem duo sunt signa. Unum quidem, quod virtus est habitus : habitus autem (ut dicit Averroes) qualitas est perficiens potentiam, qua quis aliquid agit cum voluerit. Ultima autem perfectio non est in habitu, sed in agere. Ultimum enim in esse et posse non potest amplius. Qui autem in. habitu est, amplius potest : agere enim potest. Unde habitus perfectio est sicut somnus, agere autem sicut vigilia. In omnibus autem melior est vigilia somno : propter quod dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod duplex est diffinitio animae. Una quidem, quod est perfectio corporis organici potentiam vitae habentis : quae est perfectio sicut somnus, et diffinitio sicut conclusio. Alia autem qua anima est principium et causa hujus vitae secundum actum et operationem : et sic perfectio corporis anima est sicut vigilia, et est diffinitio sicut demonstratio dicens propter quid. Sic enim actiones vitae semper emittit et influit in corpus, sicut sol semper evomit luces et emittit in hemisphaerium. Virtus ergo habetur et in dormiente et non in operante. Felicitas autem cum operatio sit, eo quod ultimum bonum non potest esse nisi in operatione cum sit perfectio sicut vigilia, patet quod virtus non est felicitas.
Secundum, signum est, quia virtus in eodem subjecto secum compatitur miseriam : felicitas autem secum miseriam non compatitur : et ideo nonuni et eidem opponuntur. Virtus et felicitas non sunt idem. Virtuosus enim et infortunatus et miser esse potest salva ratione virtutis. Paupertas enim non impedit castitatem, nec exprobatio et humiliatio impediunt humilitatem vel justitiam. Tales autem talibus infortuniis snbjacentes dicimus esse infelices : et sicut infelicitas et felicitas in eodem esse non possunt, ita nullus dicet felices talibus infortuniis subjacentes, nisi forte non propter amorem veritatis aliquam quaerat defendere positionem, hoc est, opinionem extraneam alicujus notorum secundum philosophiam, sicut Heraclitus omnia moveri et dixit et defendit. Zeno autem nihil moveri asserebat. Et alii alias extraneas defenderant opiniones animi, ex re ratio-
nem sumentes, inducti quod forsitan magis utique aliquis finem civilis vitae virtutem ultimum bonum humanae vitae existimet, quam honorem.
Videtur et virtus imperfectior esse quam quod sit humanum bonum. Videtur enim quod habens virtutem dormiat, vel non operetur aliquid per vitam humanae operationis, quod felicitati non convenit, quae est operatio perfecta humanae vitae. Et cum his quae dicta sunt, est aliud signum quod contingit virtuosum, virtutem perfectam habentem, mala pati et infortunatum esse, et plurimum in injuriis, damnis, et paenis : ita autem viventem in sua felicitate nullus utique felicitabit, hoc est, felicem esse dicet, nisi positionem extraneae opinionis custodiat vel defendat, sicut est opinio eorum qui in felicitate praesenti dicunt se devenire ad summam alterius felicitatem saeculi. Et de his quidem opinionibus satis dictum est: sufficienter enim de his in encycliis est determinatum. Encyclia autem dicuntur carmina, in quibus unum coincidit cum principio, et dicuntur ab
AdminBookmark quod est in, et AdminBookmark quod est circulus, hoc est, carminibus circularibus, in quibus determinatum est quod felicitas et miseria in eodem esse non possunt. Patet igitur ex dictis, quod virtus et honor non sunt ultimum et summum bonum humanae vitae. Tertia vita est contemplativa, de qua breviter pertransire non possumus : et ideo de ipsa in sequentibus in ultimo libro hujus scientiae perscrutationem faciemus.