CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De justitia legali.
Quia autem secundum praedicta, illegalis injustus dictus est, legalis autem justus, manifestum est quod omnia legalia oportet aliqualiter justa esse. Legaliaautem sunt quaecumque ad rempublicam ordinata a politico per eam potentiam quae legispositiva vocatur, lege ordinantur et determinantur. Horum enim umquodque justum esse dicimus. Leges autem dicunt et praecipiunt in omnibus, conjectantes utile, vel in eo quod communiter confert omnibus, vel in eo quod confert optimis viris clarae dignitatis in urbanitate, sine quibus urbanitas non consistit : vel de eo quod confert illis qui publicis officiis praesunt, quorum po-. testate continetur urbanitas : vel de eo quod conferf eis qui secundum virtutem perfecti sunt, et qui privilegia in. urbanitate meruerunt : vel conjectant de his quae conferunt aliis personis, quae secundum alium modum talem ad rempublicam referuntur.
Propter quod secundum unum quidem modum generalem justa dicimus, quaecumque sunt factiva et conservativa felicitatis et omnium particularum ipsius, sive essentialiter, sive instrumentaliter ad felicitatem referantur communicatione politica, quae rempublicam respicit, et ad beatitudinem civium ordinatur. Propter illam enim praecipit lex aliquando fortis opera facere ad reipublicae defensionem : puta non derelinquere aciem, neque fugere deacie, nec abjicere arma. Aliquando etiam praecipit temperantiae opera, ne honestas nuptiarum laedetur : puta non moechari sive adulterari. Aliquando etiam Mansueti opera : puta non conviciari, et non percutere, neque contendere. Et eodem modo secundum aliquas virtutes praecipit operationes, et secundum malitias : virtutis enim opera jubet, opera autem malitiae prohibet : et non tantum secundum virtutes animae, sed etiam secundum virtutes corporis praecipit opera, et secundum facultates rerum.
Sed hoc attendendum est, quod aliae virtutes morales plurimum in passionibus sint, secundum quod in passionibus sunt, non praecipit aliquid de his politicus : quia secundum illas ad politicam communicationem referri non possunt :
propter quod non praecipit nisi de operationibus. Hae enim reipublicae possunt deservire : cujus signum est, quia cum praecipit de operibus fortitudinis, praecipit illa et forti et non forti indistincte omni ei. qui civis est. Et similiter est de operationibus temperantiae et mansuetudinis et omnium aliarum virtutum in quibus politicus nec punit nec renuntiat passionem, sed opus : propter quod caeterae virtutes legales non sunt nisi secundum opera : et ideo justitiae generalis formam non recipiunt ut virtutes sunt, sic enim privatae sunt, sed potius prout sunt in operibus : et haec est causa quare virtutes speciales a justitia generali secundum formam sunt distinctae et differentes.
Attendendum etiam est, quod justitia non est nisi circa commune per aliquem modum concivi debitum et a cive reddendum. Propter quod circa passiones civilis ordinatio esse non potest : aliquando enim in potestate non sunt. Non enim est in potestate hominis non timere in periculis, et non concupiscere delectabilia : et ideo si hoc praeciperet politicus, impossibilia cuilibet requireret. Et per hoc patet quod justitia generalis secundum formam genus est specialis justitiae. Specialis enim justitia debitum conjicit in his, quorum ipse usus est communis. Justitia autem generalis in omnibus quae ad communitatem secundum aliquem modum usus referri possunt : quamvis etiam quaedam illorum secundum sui naturam et essentiam communia esse non possunt.
Adhuc autem justitia generalis non considerat nisi debitum legis. Justitia autem specialis et hoc considerat et debitum obligationis ex ipsa natura communicationis vel distributionis : et sic specialis justitia addit super generalem, sicut species super genus. Haec autem generalis justitia medium ex hoc esse probatur : quia pleonexia illegalis est, et meionexia similiter : et una est in plus, et altera in minus : et haec invenitur in
omnibus relatis ad communitatem. Injustus enim est, qui in operibus fortitudinis vel temperantiae, quae propter difficultatem paenam habent, minus conferre vult communitati, et in laudibus et titulis plus vult habere in lucro: et horum duorum medium justitia est generalis. Propter hoc quidam non sine ratione dixerunt, quod justitia generalis in forma non habet generalitatem ex se, sed ex lege quae de omnibus praecipit : et ideo quod secundum se debitum, non debitum facit. Specialis autem de non debito secundum se, debitum non facit, sed quod est secundum se debitum, ordinat ad reddendum : et ideo cum duo sint quae debitum faciunt in justitia speciali, scilicet obligatio quae est ex natura rei et obligatio ex lege, debitum quod est secundum naturam rei substantialis fo est, debitum autem legis est sicut forma generis in specie. Cum autem in medio virtutis esse notio sit, patet quod ex utraque istarum virtus moralis est. In medio enim esse dat esse virtuti, secundum quod virtus est, et dat ei esse extremum in bono, sicut in secundo hujus scientiae libro determinatum est.