CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione pleonectis et meionectis ad se invicem et ad medium.
Cum autem duo sint a medio justitiae, quod est aequale et proportionale, decli- nantia, quorum unum est injustum facere, et alterum injustum pati, manifestum
quod ambo quidem prava sunt. Unum enim est habere minus aequali, alterum est habere plus respectu medii. Justum enim in aequalitate quadam consistit, et in sola ista est bene habens : quemadmodum sanum quod est bene habens in medicinali, consistit in aequalitate complexionantium : et quemadmodum bene habituativum quod bene facit habere in exercitativa, consistit in aequalitate exercitii, quod scilicet calidum moveat et non intendat, et humidum subtiliet et non exsiccet, et corpus eventet et non maceret : et declinantia ab his aequalitatibus male habentia sunt.
Sed tamen quamvis malum sit, tamen injustum facere deterius est quam injustum pati. Injustum quidem enim facere cum intentione malitiae est quae injustitia vocatur, quae est pleonexia et erat vituperabile, et est malitia vel perfecta vel simpliciter dicta, vel proxime juxta perfectam malitiam. Perfecta quidem, quando est ex studio et voluntate et praeelectione et intentione : proxime autem est, quando deficit in aliquo istorum secundum aliquem modum. Diximus enim in praecedentibus quod non omne injustum voluntarium est cum injustitia movente ad actum, quia qui iratus percutit, volens percutit et non cum injustitia si provocatus percutiat. Injustum ergo facere vel cum malitia perfecta est, vel cum malitia quae proxime se habet ad illam. Injustum autem pati sine studio malitiae est et sine intentione injustitiae quae injuria vocatur. Si ergo haec duo secundum seipsa et secundum substantiales rationes ipsorum comparentur, patet quod injustum pati minus pravum est quam injustum facere, et sanabilius illo. Si autem comparentur secundum accidens quod utrique accidere potest, nihil prohibet injustum pati magis malum esse quam injustum facere. Sed de hoc quod est per accidens, nulla cura est arti : id enim quod per accidens est, infinitum est, et arte determinari non potest. Unde ars medicinae pleoren majorem dicit esse aegritudinem, quam sit offensio pedis : quamvis per accidens fiat aliquando quod offensio pedum magis malum sit quam pleoris. Contingit enim quod offendens pedem, cadit, et per casum ab adversariis capitur, et vulneratur, et moritur. Et etiam contingit, quod injuriam passus, aliquando sibi indignatur, quia talia patitur, et indignatione seipsum interficit.