CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De solutione quaestionum in principio hujus libri inductarum.
Ea autem quae a principio dicta sunt in opinionibus Antiquorum, magis videntur esse circa has amicitias. Distantes enim primae quodammodo contrariae sunt: unde amicitia quae fit ex contrariis et inter contrarios, ut Antiqui dicebant, maxime videtur fieri propter utile. Verbi gratia, secundum hanc amicitiam pauper est amicus diviti, et Indisciplinatus est amicus scienti: uterque ut accipiat, pauper quidem pecuniam, Indisciplinatus doctrinam. Quo enim aliquis Indiget, hoc appetens ab alio accipere, redonat aliquod quo illud redamando recompenset, sicut pauper diviti famulatum pro pecunia, Indisciplinatus autem scienti pretium pro doctrina. In eumdem hunc modum amicitiae attrahi potest et amator et amatus, inter quos, ut in antehabitis dictum est, non est vera amicitia, sed similitudo quaedam, sicut se habet pulcher ad turpem : turpis enim gaudet pulchritudine qua frui cupit In pulchra, pulcher autem in turpi gaudet famulatu. Propter quod si aliquando amatores dignificant se amari ut amant in eisdem, et propter eadem volentes amare et amari, ridiculi esse videntur. Hoc enim Inter turpem et pulchrum esse non potest, nec inter divitem et pauperem, nec inter indoctum et scientem : sed forte sic dignificatum est inter eos qui ex eodem ambo amabiles sunt. Hi autem qui nihil tale habent, se velle ad eadem dignificari et aequalia, ridiculum est.
Et si aliquis objiciat, quod contrarium non appetit contrarium, quia appetendo appeteret suam destructionem : et sic inter contraria dicat non posse esse amicitiam. Dicimus, quod sequeretur si contrarium appeteret suum contrarium, propter se et secundum seipsum : hoc autem contrarium non appetit contrarium propter se et secundum ipsum, sed secundum accidens. Pauper enim amat divitem non in quantum dives est, sed ut per munus temperetur inopia paupertatis. Appetitus enim est ut veniat ad medium, in medium autem quo inter duos terminata ratione medium est: tale autem medium est bonum uniuscujusque perficiens et salvans ipsum. Verbi gratia, excellenter sicco non est bonum excellenter humidum fieri, sed ut siccitas excellens per humidum ad medium veniat : et sic est in excellenter calido ad frigidum, et In omnibus aliis contrariis ubi contrarium appetit contrarium : et sic terra siccata excellenter appetit humidam pluviam : propter quod in fabulis ad Jovem clamare inducitur contra Phaetontem, quod male dirigendo terram, ad meram siccitatem per incendium solis substantiam terrae deduxit . Sic
etiam veniabile coelum impletum pluvia in terram cadere desiderat, ut perspicuitas et serenitas caelo restituatur ex remotione superflui humidi ab aere. Sic etiam complexiones excellenter incensae, frigidis et humidis ut temperentur, desiderant : sicut fortiter aestuans febre, desiderat aquam frigidam, non ut bonum sibi, sed ut calor temperetur. Aliter tamen unumquodque sibi simile desiderat, et non contrarium: eo quod sibi simile suum bonum est suiipsius perfectivum et salvativum : contrarium autem sibi malum et destructivum est: sed haec dimittantur. De his enim tractare in moribus magis alienum est quam propinquum : ad physicas enim pertinet rationes.