CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod divini boni et optimi tantum est honor, et quod deridetur laus si attribuatur ei.
Quod autem laudes non sint optimi, manifestum est ex his laudibus quae sunt circa deos. Laudes enim illae largo nomine laudis, laudes vocantur, secundum quod laudem diffmimus, quod laus est praeconium ore alieno celebratum. Hac igitur laude laudati dii derisibiles videntur si laudentur ad nos relati, hoc est, quod praemiis laudum ad altiora provocentur : haec enim derisio, quod dii cum sint in summo, ad altiora provocari non possunt: hoc ideo contingit, quia laudes semper fiunt per relationem ad aliud melius el altius, ut diximus. Si autem laus est talium, manifestum est quod optimorum in statu optimo existentium non est laus proprium praemium, sed aliquid majus et melius laude, quemadmodum autem ex ratione videtur. Nos enim deos beatificamus et felicitamus virorum divinissimos, sicut id summo statu boni existentes, et ad alterius bonum non provocabiles. Beatificamus et non laudamus : et si laudamus, deridemus : quia laude ipsa significamus quod a statu summi boni destiterint. Sicut autem facimus in hominibus, sic facimus in bonis hominis. Ea enim quae sunt de numero bonorum optimorum ulterius non referibilium, sicut est felicitas, nullus laudat, quemadmodum laudat justum vel castum sive justitiam vel castitatem : sed beatificant tale bonum, sicut id quod divinius vel melius est omnium virtute : haec autem bona honorabilia sunt. Sed sicut diximus de laude, ita et honor dupliciter dicitur, scilicet communiter, et proprie. Communiter honor diffinitur, quod est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis : et hunc honorem in antehabitis diximus esse praemium virtutum : quia iste est provocativus ad ulteriora, et quaedam pars et conditio laudis. Stricte autem honor est exaltatio honorati : et hoc est quando ponitur in throno tantae majestatis, quod omnes intuentes habent in admiratione : et quilibet intuens reveritus est in seipso a gloria majestatis in consideratione suae parvitatis reductus. Felici enim talis honor debetur, ut praesideat et ordine et disponat divisim, boni sui super omnes influens operationes. Hoc genus praemii, quia in summo est, ad ulteriora non est provocativum. Utile ergo est, quod laus attribuatur
inferiori bono, ut ad altius et melius provocetur, sicut dicit Ovidius :
Excitat auditor studium laudataque virtus Crescit, et immensum gloria calcar habet .
Hoc etiam videtur : quia etiam Eudoxus, licet Epicureus, et voluptatem dixerit esse summum bonum in vita : tamen in hoc bene dixit, quod voluptati secundum summum bonum debet attribui de primitiis. Primitias vocans prima et summa praemia : quia sicut in primitiis natura nobilior est, ita optimis bonis nobiliora bona et perfectiora bona gustantur : nec perfecte scitur dulcedo nisi per gustum experientia accipiatur, sicut dulcedo primitiarum sentitur per gustum, et non perfecte sciri potest quantum distat dulcedo primitiarum a sapore eorum quae non perfecte matura sunt. Sic ergo primitivus gustus in optimis bonus est. Et Eudoxus intenditur et existimatur per dictum suum annuntiare, quod summum bonum determinetur in non laudari : quoniam melius est laudationibus. Tale autem summum bonum divinius esse. Et tale dicimus esse id quod per se bonum est, et nullo modo per alterum, sicut felicitas. Ad Deum enim et felicitatem omnia alia dicimus referri : ad Deum sicut ad causam et exemplar, ad felicitatem sicut ad principium et finem. Laus quidem enim virtutis et operatoris bonorum et operationum finit ad hanc. Virtus enim perficit ad operationes. Laudes enim primo et principaliter sunt operationum, et per consequens habituum. Hoc autem probatur per similitudinem. Sicut enim in corporalibus virtutibus, ita se habet in virtutibus animae proportionaliter. In praecedentibus autem diximus, quod et cursorem et robustum ita laudamus ab opere cursus et pugnae : et propter opus cursus et pugnae laudamus, quomodo laudamus habitus, in quantum potestatem faciunt ad opera, ita laudamus etiam habitus et dispositiones cursoris et robusti. Et ita est in virtutibus animae quae a quibusdam animales dicuntur. In talibus etiam propter opera laudamus, et habitus laudamus in quantum potestatem faciunt ad opera. Tamen quid sit laudabile, et quid non, forte magis proprium est ad certitudinem determinare his quae circa laudes insudaverunt : et isti sunt poetae qui ex laudationibus provocant ad meliora . Nobis au-
tem, manifestum est ex his quae dicta sunt, quoniam felicitas est honorabiliorum et perfectorum bonorum et non laudabilium. Videtur autem hoc ita habere sicut dictum est : etiam propter hoc quod felicitas est principium et causa omnium bonorum, quia gratia felicitatis reliqua omnia operamur omnes. Hoc autem quod est principium et causa omnium bonorum, cum ad aliquid aliud referibile non sit, ponimus quasi ex suppositione honorabile quid esse et divinum et non laudabile.