CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod felicitas non est de numero laudabilium.
Determinatis his, scrutemur de felicitate, utrum sit de numero laudabilium honorum, vel magis sit de numero honorabili bilum? Ex praecedentibus constat et manifestum est, quod non est de numero virtutum.
Quod autem non sit de numero laudabilium, videtur, quia omne laudabile in hoc laudabile est, quod ipsum est quale esse videtur, et quod qualiter se habet ad aliquid : in hoc enim laudari videtur : sic enim laudamus justum, vel virilem, et universaliter loquendo omnem qui bonus est secundum virtutem : omnes tales laudamus in hoc quod quales sunt: et Ipsam virtutem laudamus ut bonum aliquid : laudamus enim propter opera et actus. Hoc autem inductione probatur : fortem enim et cursorem et aliorum unumquemque laudamus, quod qualis quis est natus esse : fortem enim laudamus In hoc quod magnas habet extremitates, brachia extrita, nervos proportionato duros, carnem non laxam et mollem : et haec omnia qualitatem dicunt, quae ad robur disponit : et ubi talem invenimus qualitatem, laudamus tamquam robustum. Similiter cursorem per qualitatem innatam sibi laudamus, scilicet si longa crura habeat, non spissum corpus, et corpus extrusum non multum inflammabile : talis enim naturalem potentiam habet currendi. Laudamus autem tales qui sic quales sunt in hoc quod nati sunt se habere aliqualiter ad aliquod bonum et ad aliquod studiosum bonum in vita : sicut cursus bonus est et pugna bona. Cum enim qualitas sit secundum quam
quales dicimur, habitus qualitates sunt : et omnis habitus bonus laudatur in hoc, quod quales facit inflrmando ad bonum : et cum omnis habitus sit, quo quis agit aliquid cum voluerit, ut dicit Commentator super II de Anima, constat quod omnis habitus diffinitur per operationem et actum, et laudatur in quantum est elicitivus et informativus operationis et actus quem elicit. Si ergo omne quod laudatur, laudatur in quale quid, et ad aliquid, et qualiter se habere. Dico autem quale quid, non secundum quod differentia vel forma substantialis est quale quid, sed secundum quod quid habere aliquid qualitatem quae est in ipso, quale esse dicitur. Forma enim substantialis quale quid est : quia licet praedicetur in quale ut forma est, facit quid, et est quidditas substantialis ejus cujus est forma. Qualitas autem non facit quale quid, sed id quod est quid, et subjectum in actu existens facit, quale per esse quod qualitas habet in ipso. Qualitas enim dispositio est ejus in quo est : et omne tale est ad aliquid, non secundum quod relatio est aliquid, cujus ipsum quod est ad aliud est, sed quia disponit ipsa sua qualitate subjectum ad aliquem actum vel operationem, sicut albedo ad disgregationem visus, et hoc proprie loquendo non est ad aliquid, sed est qualiter se habens ad aliquid. Congregemus ergo quae dicta sunt : quia si omne laudabile laudatur in hoc quod est quale, felicitas quae est operatio et non est qualitas faciens quale, non est laudabilium.
Adhuc si omne laudabile est qualiter se habens ad aliquid, et felicitas est summum et ultimum bonum nullo modo referibile ad alia, felicitas non erit laudabilium bonorum. Tamen mirabile videtur si laus etiam virtutis praemium dicatur non modo felicitatis. Laus enim praeconium est ore alieno celebratum. Laus enim secundum quod in proverbio antiquo dicitur : " In proprio ore sordescit. " Ore autem alieno celebratum vanum : et quod vanum virtutis sit praemium, irra- tionabile videtur. Adhuc quod ore alieno est celebratum, in voluntate consistit alicujus, utrum fiat vel non fiat: et quod hoc virtutis sit praemium, valde videtur extraneum. In potestate enim alterius est, utrum conferatur digno vel indigno.
Adhuc autem in praehabitis dictum fuit, quod honor est virtutis praemium. Si ergo hic dicimus quod honor non est virtutis praemium, sed laus, contradicere videremur nobis ipsis.
Si autem aliquis dicat, quod virtutis " actus dupliciter consideratur, scilicet secundum comparationem ad virtuosum a quo exit sicut ab agente, et secundum comparationem ad finem felicitatis. Et in prima comparatione quidem est laudabilis, in secunda autem honorabilis. Istud penitus nihil est ab absurdum. : quia id quod est bonum ad aliud, rationem boni non habet nisi per ordinem ad aliud, sicut patet in omnibus quae sunt bonum per se et bonum propter aliud, in quibus ea quae per se sunt bona, propriam et connaturalem habent bonitatem : ea autem quae propter aliud sunt bona, non sunt bona nisi quia sunt eorum quae per se sunt bona operativa, vel contrariorum prohibitiva, vel aliter se habentia ad illa. Virtus autem et virtutis actus ad felicitatem sunt. Ergo bonitatem non habent nisi in ordine quo ordinatur ad felicitatem : non autem laudabilia sunt nisi secundum quod bona sunt : ergo laudabilia non sunt, nisi secundum ordinem ad felicitatem. Propter quod et Tullius diffiniens virtutem dixit, quod " virtus est dispositio perfecti ad optimum. " Propter hoc videtur nobis dicendum cum Aspasio, quod laus dicitur dupliciter, scilicet large, et stricte. Large quidem laus est praeconium ore alieno celebratum, sicut dictum est. Stricte laus est praemium quo politicus qui omnium civilium est ordinator, praemiat virtuosum. Et illa laus in tribus consistit, scilicet quod demonstretur in gloria, quod laudis titulos accipiat, et memoriam sempiternae recordationis. Propter quod antiqui politici
imperatores et reges eos qui strenue secundum virtutem fecerunt, in equis niveis, ut dicit Titus Livius, qui de sella regis erant, undique circumdati, praeconem fecerunt publica voce clamantem et exponentem virtutes eorum et virtutum operationes quibus hoc meruerunt. Titulos etiam inscribi fecit in templum et aulam, ut etiam non praesentibus eis, virtus eorum nota foret. Memorias etiam acceperunt in statuis et fornicibus, ut etiam post mortem eorum virtus illa non deleretur oblivione. Propter quod adhuc picti inveniuntur victores scutis rotundis retro ad caput alligatis, ut in scuto videretur quam strenue pro republica decertaverunt : scutum enim sectum est ubi suscipit ictus inimici : et ideo miles protectus scuto coronatus, significatur strenue sustinuisse hostium insultus et ictus. Propter quod etiam David Deo attribuens victoriam militum suorum, dicit : Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos , hoc est, quia bona voluntate tua per auxilium nobis a te praestitum cessit nobis victoria, ideo ut gloriosi victores procedimus in publicum scuto coronati. Hinc est, quod in templis capita deorum et sanctorum pinguntur in figura circulari per modum scuti posterioris capitis aptati . Tales igitur laudes sunt praemia virtutis : et illae in politicis non vanae sed verae sunt : nec est in voluntate aliorum haec praemia concedere vel non. Non enim sunt in oro vulgi istae laudes, sed sunt in ordinatione politici : quia (sicut dicit Eustratius) in politicis est sicut Deus, et ex immobilitate honestatis suae omnia depromit, sicut dignum est.
Et quod quidam dicunt, quod nihil praemiatur viliori se, et quod tales laudes viliores sunt quam virtus vel operationes virtutum, risu dignum est. Omnis enim virtus liberalis est : et quod liberale est, causa sui est, et non causa alterius. Liberali enim et magnifico redo- nari non contingit: sed ipse libertatis actus et delectatio in actu sibi causa operis est super omne praemium : et sic est de qualibet virtute: propter quod dicit Tullius, quod " honestum sua propria dignitate allicit ". Laudes igitur istae cum in sublimiori gradu virtutis ponant, expeditores faciunt et delectabiliores operationes virtutum, et sic sunt praemium virtutum. Praemium (inquam) quod ex ipso thesauro virtutum extrahitur : et cum provocatio sit ad ulterius secundum intentionem politici, constat quod non competenter attribuitur optimo laus : quia optimum ad ulteriora provocari non potest.