CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter fortuna et casus circa artem sunt ?
Quia autem actio et factio altera sunt ad invicem, necesse est artem factionis non actionis esse principium.Diversorum enim specie et forma, diversa necessaria est esse principia substantialia et propria. Cujus probatio est, quia alius est finis artis, et alius finis prudentiae. Ars enim necessario semper tres habet fines. Unum quidem finem, finem principii et actionis, qui est ultimum determinatum ex rationibus artis : et hoc est illud verum quod dicit ars circa factibile. Omnis enim habitus intellectiviis aliquod verum dicit: et hoc est sic vel sic faciendum. Secundus autem est operationis finis, et hoc est opus sive operatum, quod jamdudum apotelesma vocari diximus. Tertius autem intentionis est : domus enim non propter domum fit, sed ut sit operimentum ab imbribus et caumatibus, et reservatio divitiarum. In prudentia autem unus solus finis est, actus scilicet qui vocatur eupraxia: et si alium finem habeat, actus non est.
Et propter hoc A gallio poeta dixit, quod " ars fortunam dilexit, et fortuna artem . " in duobus enim se invicem diligunt, scilicet in movente, et in fine.
Virtus enim movens extra est, et non intrinsecum facto : fodiens enim sepulcrum nihil in se habet movens ad inveniendum thesaurum, sicut artificiatum nihil in se habet quod moveat ad formam artis. Similiter ex. parte finis. Fortuna multos habet fines sicut et ars : unus enim finis fodere est, alius sepelire, tertius inventio thesauri est, quartus dilatio. Licet autem ars et fortuna sic se diligant, in hoc tamen differunt, quod artis finis advenit secundum intentionem operantis, finis autem fortunae et casus praeter intentionem sunt omnino. Ars quidem igitur, ut dictum est, habitus intellectivus est cum ratione vera factivus in materia exteriori, in qua formae artis non est principium factivum.