CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod dicta de felicitate concordant a
principio dictis, et quod brutum et puer non sunt felicia. Hic autem determinando de felicitate ea quae de felicitate dicta sunt, confessa et consona sunt quae a principio in prooemio istius libri a nobis dicta sunt. Ibi enim dictum est, quod felicitas est optimum et finis politicae scientiae et virtutis. Politica autem quae architectonica est omnium artium mechanicarum et doctrinarum moralium, plurimum studium facit, leges ponendo, et judicando communicationes, et illud ordinando quod faciet cives quales quosdam in bono virtutis, et quod faciet eos operatores bonorum. In operatione igitur bonorum consistit felicitas, et non fortuna. Unde si recolligamus ea quae dicta sunt de felicitate, dicemus quod felicitas est operatio animae secundum virtutem perfectam cum delectatione vel non sine delectatione in vita perfecta, optimum, perfectum, per se sufficiens, et non connumerabile aliis, pulcherrimum, delectabitissimum, secundum particulam divinam adveniens, possessivum per virtutes et disciplinam bonam et studium et exercitationem. Decenter igitur et rationabiliter neque bovem neque equum neque aliud animalium aliquod beatorum esse dicimus. Nullum enim brutorum possibile est communicare operatione tali qualem dicimus felicitatem esse. Propter hanc autem eamdem causam neque puer proprie loquendo felix est, quia propter defectum aetatis nondum potest esse operator talium operationum. Et si puer dicatur felix, propter spem futurae felicitatis dicitur : quemadmodum diximus quod qui felix esse debet, indiget et virtute perfecta et vita perfecta secundum operationem. Et quia vita perfecta non est nisi in termino vitae, et ideo etiam multis videbatur quod felicitas non esset nisi in termino vitae.
Multae transmutationes fiunt circa vitam et omnimodae fortunae secundum eufortunia : et aliquando non inconvenit maxime abundantem in juventute, m agnis calamitatibus subjacere in senectute, quemadmodum in heroicis Homerus narrat de Priamo qui inter heroas et super heroas computabatur. Heroas autem Antiqui nominaverunt tam gloriosos viros, qui ad felicitatem, transformati sunt, et quibus divinus honor debet impendi. Primus ergo rex Trojae et Phrygiae, clarus divitiis et prole felicissimus, decorus gloria, praeditus throno, divitiis abundantissimus, virtute rectissimus, pace quietissimus, honore conspicuus, mansuetudine omnibus gratus in juventute : in senectute autem omnibus horum contrariis subjacuit. Talibus autem in juventute usum eufortuniis, et in senectute fugere miserabiliter, nullus (ut videtur) felicem esse dicit.
Propter quod quaeritur, utrum nullus hominum bonus dicendus sit quamdiu vivit, sed secundum sententiam Solonis finis sit inspiciendus, ut in fine mortis bonus esse dicatur : quia vita perfecta non est nisi continuata ad mortem : et perfectio felicitatis secundum posse est in exterioribus bonis, quae organice felicitati subserviunt, habitis ad nutum et voluntatem.