Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis.
Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.
Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.
De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :
subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.
Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.
Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiae.
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :
super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
Justifica pusillum et magnum similiter.