Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.
Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ;
tunc convertentur inimici mei retrorsum : in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi :
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.