Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
Et dixit ad me : Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Haec est amphora egrediens. Et dixit : Haec est oculus eorum in universa terra.
Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae.
Et dixit : Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus.
Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duae mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et caelum.
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istae deferunt amphoram ?
Et dixit ad me : Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.