An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?
Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?
Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?
Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?
Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?
Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?
Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.
Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.
Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ?
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.
Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?
Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido.
Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi.
De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.
De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas.
Membra carnium ejus cohaerentia sibi : mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur.
Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax :
reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Post eum lucebit semita : aestimabit abyssum quasi senescentem.
Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae.