Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae :
propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum : et auferam de eo euntem et redeuntem.
Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
Eo quod dixeris : Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt.
Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
Haec dicit Dominus Deus : Laetante universa terra, in solitudinem te redigam,
sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis : et scient quia ego Dominus.