Igitur Eliu haec rursum locutus est :
Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Suspice caelum, et intuere : et contemplare aethera quod altior te sit.
Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum ?
Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos ?
Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.