Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt :
Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri :
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur.
Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
Respondit Moyses filiis Israël et, Domino praecipiente, ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus :
ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :
et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient : ut haereditas permaneat in familiis,
nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum :
et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.