Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me ; intende voci meae, cum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem ; et non communicabo cum electis eorum.
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.
Absorpti sunt juncti petrae judices eorum ; audient verba mea, quoniam potuerunt.
Sicut crassitudo terrae erupta est super terram ; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.