Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum :
et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.
Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.
Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt.
Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
Dixitque Esau : Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.
At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,
et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Praecedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Et Jacob venit in Socoth : ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae : et habitavit juxta oppidum.
Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.