Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.
Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Emarcuit cor meum ; tenebrae stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.
Haec enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?
Dixit custos : Venit mane et nox ; si quaeritis, quaerite ; convertimini, venite.
Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.
Quoniam haec dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.