Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
et locutus est :
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo !
Dies ille vertatur in tenebras ; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
Obtenebrentur stellae caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.
Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?
Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines ;
aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt ?
Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?
Viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?
Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus ;
quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? Et venit super me indignatio.