Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,
super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
Deus autem noster in caelo ; omnia quaecumque voluit fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
Caelum caeli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.