Alleluja. In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro,
facta est Judaea sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.
Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;
qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.