Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ;
antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam ;
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ;
et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis :
excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes.
Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat ; et investigans composuit parabolas multas.
Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo,

SPONSA. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulae dilexerunt te.
CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.