Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.
Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.