Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos ;
quoniam omnes dii gentium daemonia ; Dominus autem caelos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Afferte Domino, patriae gentium ; afferte Domino gloriam et honorem ;
afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur ; judicabit populos in aequitate.
Laetentur caeli, et exsultet terra : commoveatur mare et plenitudo ejus ;
gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.