Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti : et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judaeos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum : quam accipere noluit.
Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii :
qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judaeorum nece inferret argentum.
Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo.
Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
Quae respondit ei, et jussit ut diceret Mardochaeo :
Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione ejus sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur : nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quae triginta jam diebus non sum vocata ad eum ?
Quod cum audisset Mardochaeus,
rursum mandavit Esther, dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis :
si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judaei : et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit :
Vade et congrega omnes Judaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus : et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther praeceperat.
Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israël.
Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae.
Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem tuam delere.
Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium.
Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.