Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul,
et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
Deus fortis meus sperabo in eum : scutum meum, et cornu salutis meae : elevator meus, et refugium meum : salvator meus, de iniquitate liberabis me.
Laudabilem invocabo Dominum : et ab inimicis meis salvus ero.
Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
Funes inferni circumdederunt me : praevenerunt me laquei mortis.
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.
Commota est et contremuit terra : fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.
Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
Inclinavit caelos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
Et ascendit super cherubim : et volavit, et lapsus est super pennas venti.
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum.
Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
Tonabit de caelo Dominus : et excelsus dabit vocem suam.
Misit sagittas et dissipavit eos : fulgur, et consumpsit eos.
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
Misit de excelso, et assumpsit me : et extraxit me de aquis multis.
Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum.
Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
Omnia enim judicia ejus in conspectu meo : et praecepta ejus non amovi a me.
Et ero perfectus cum eo : et custodiam me ab iniquitate mea.
Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
Cum sancto sanctus eris : et cum robusto perfectus.
Cum electo electus eris : et cum perverso perverteris.
Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
Quia tu lucerna mea, Domine : et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
Quis est Deus praeter Dominum : et quis fortis praeter Deum nostrum ?
Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.
Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me.
Dilatabis gressus meos subtus me : et non deficient tali mei.
Persequar inimicos meos, et conteram : et non convertar donec consumam eos.
Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
Accinxisti me fortitudine ad praelium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
Inimicos meos dedisti mihi dorsum : odientes me, et disperdam eos.
Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
Delebo eos ut pulverem terrae : quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
Salvabis me a contradictionibus populi mei : custodies me in caput gentium : populus, quem ignoro, serviet mihi.
Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus : et exaltabitur Deus fortis salutis meae.
Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
Propterea confitebor tibi Domine in gentibus : et nomini tuo cantabo :
magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.