Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula :
qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.
Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in saeculum saeculi : virga aequitatis, virga regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.
Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt caeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis ?