Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.
Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.
Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.
Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet haec ? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis ; praevaricatores vero corruent in eis.