Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrimis,
dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et judicium.
Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos.
Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit :
sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum.
Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum,
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te.
Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Numquam cum ludentibus miscui me : neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me praebui.
Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur : si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis : et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in saecula.
In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei :
et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe.
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus :
memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
Cum autem et ipsa compleverit tempus vitae suae, sepelias eam circa me.
Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Domini Dei nostri.
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
Quomodo potueris, ita esto misericors.
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
Consilium semper a sapiente perquire.
Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo :
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.