Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
Haec dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro.
Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
Quoniam haec dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.
Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem ?
Vae ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo : et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :
sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus : neque paveas, Israël, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
Quia haec dicit Dominus : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua :
non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.
Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.
Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion : haec est, quae non habebat requirentem.
Haec dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :
et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.
Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.