Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
multi dicunt animae meae : Non est salus ipsi in Deo ejus.
Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.