Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
Cecidit corona capitis nostri : vae nobis, quia peccavimus !
Propterea moestum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.