In Domino confido ; quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer ?
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde ;
quoniam quae perfecisti destruxerunt ; justus autem quid fecit ?
Dominus in templo sancto suo ; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebrae ejus interrogant filios hominum.
Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus.