Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terrae.
Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.