Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :
propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.
Filiae quoque ejus, quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.
Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno.
Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.
Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.
Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent.
Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Haec dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae ?
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?
Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
Quia haec dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae ;
et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,
in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.